| LIBER IV | |
| Diem ferme circa medium, cum iam flagrantia | 4.1.1 |
| solis caleretur, in pago quodam apud notos ac fami- | |
| liares latronibus senes deuertimus. Sic enim primus | |
| aditus et sermo prolixus et oscula mutua quamuis | |
| asino sentire praestabant. Nam et rebus eos qui- | 5 |
| busdam dorso meo depromptis munerabantur et se- | |
| cretis gannitibus quod essent latrocinio partae uide- | |
| bantur indicare. Iamque nos omni sarcina leuatos in | |
| pratum proximum passim libero pastui tradidere. | |
| Nec me cum asino uel equo meo conpascuus coetus | 10 |
| attinere potuit adhuc insolitum alioquin prandere fae- | |
| num, sed plane pone stabulum prospectum hortulum | |
| iam fame perditus fidenter inuado, et quamuis crudis | |
| holeribus adfatim tamen uentrem sagino, deosque | |
| comprecatus omnes cuncta prospectabam loca, sicubi | 15 |
| forte conterminis in hortulis candens repperirem rosa- | |
| rium. Nam et ipsa solitudo iam mihi bonam fiduciam | |
| tribuebat, si deuius et frutectis absconditus sumpto | |
| remedio de iumenti quadripedis incuruo gradu rur- | |
| sum erectus in hominem inspectante nullo resurgerem. | 20 |
| Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluc- | 2.1 |
| tuarem, aliquanto longius uideo frondosi nemoris con- | |
| uallem umbrosam, cuius inter uarias herbulas et lae- | |
| tissima uirecta fulgentium rosarum mineus color re- | |
| nidebat. Iamque apud mea non usquequaque ferina | 5 |
| praecordia Veneris et Gratiarum lucum illum arbi- | |
| trabar, cuius inter opaca secreta floris genialis regius | |
| nitor relucebat. Tunc inuocato hilaro atque prospero | |
| Euentu cursu me concito proripio, ut hercule ipse | |
| sentirem non asinum me uerum etiam equum curru- | 10 |
| lem nimio uelocitatis effectum. Sed agilis atque prae- | |
| clarus ille conatus fortunae meae scaeuitatem anteire | |
| non potuit. Iam enim loco proximus non illas rosas | |
| teneras et amoenas, madidas diuini roris et nectaris, | |
| quas rubi felices beatae spinae generant, ac ne conual- | 15 |
| lem quidem usquam nisi tantum ripae fluuialis mar- | |
| ginem densis arboribus septam uideo. Hae arbores in | |
| lauri faciem prolixe foliatae pariunt in <odori> modum | |
| floris [inodori] porrectos caliculos modice punicantes, | |
| quos equidem fraglantis minime rurestri uocabulo | 20 |
| uulgus indoctum rosas laureas appellant quarumque | |
| cuncto pecori cibus letalis est. | |
| Talibus fatis implicitus etiam ipsam salutem | 3.1 |
| recusans sponte illud uenenum rosarium sumere ges- | |
| tiebam. Sed dum cunctanter accedo decerpere, iuue- | |
| nis quidam, ut mihi uidebatur, hortulanus, cuius om- | |
| nia prorsus holera uastaueram, tanto damno cognito | 5 |
| cum grandi baculo furens decurrit adreptumque me to- | |
| tum plagis obtundit adusque uitae ipsius periculum, | |
| nisi tandem sapienter alioquin ipse mihi tulissem auxi- | |
| lium. Nam lumbis eleuatis in altum, pedum posterio- | |
| rum calcibus iactatis in eum crebriter, iam mulcato | 10 |
| grauiter atque iacente contra procliue montis attigui | |
| fuga me liberaui. Sed ilico mulier quaepiam, uxor eius | |
| scilicet, simul eum prostratum et semianimem ex edito | |
| despexit, ululabili cum plangore ad eum statim prosi- | |
| lit, ut sui uidelicet miseratione mihi praesens crearet | 15 |
| exitium. Cuncti enim pagani fletibus eius exciti sta- | |
| tim conclamant canes atque ad me laniandum rabie | |
| perciti ferrent impetum passim cohortantur. Tunc | |
| igitur procul dubio iam morti proximus, cum uiderem | |
| canes et modo magnos et numero multos et ursis ac | 20 |
| leonibus ad conpugnandum idoneos in me conuocatos | |
| exasperari, e re nata capto consilio fugam desino ac | |
| me retrorsus celeri gradu rursum in stabulum quo | |
| deuerteramus recipio. At illi canibus iam aegre cohi- | |
| bitis adreptum me loro quam ualido ad ansulam | 25 |
| quandam destinatum rursum caedendo confecissent | |
| profecto, nisi dolore plagarum aluus artata cru- | |
| disque illis oleribus abundans et lubrico fluxu saucia | |
| fimo fistulatim excusso quosdam extremi liquoris | |
| aspergine alios putore nidoris faetidi a meis iam quas- | 30 |
| sis scapulis abegisset. | |
| Nec mora, cum iam in meridiem prono iubare | 4.1 |
| rursum nos ac praecipue me longe grauius onustum | |
| producunt illi latrones stabulo. Iamque confecta | |
| bona parte itineris et uiae spatio defectus et sarcinae | |
| pondere depressus ictibusque fustium fatigatus atque | 5 |
| etiam ungulis extritis iam claudus et titubans riuu- | |
| lum quendam serpentis leniter aquae propter insis- | |
| tens subtilem occasionem feliciter nactus cogitabam | |
| totum memet flexis scite cruribus pronum abicere, | |
| certus atque obstinatus nullis uerberibus ad ingre- | 10 |
| diundum exsurgere, immo etiam paratus non fusti | |
| tantum <percussus> sed machaera perfossus occum- | |
| bere. Rebar enim iam me prorsus exanimatum ac de- | |
| bilem mereri causariam missionem, certe latrones par- | |
| tim inpatientia morae partim studio festinatae fugae | 15 |
| dorsi mei sarcinam duobus ceteris iumentis distribu- | |
| turos meque in altioris uindictae uicem lupis et uultu- | |
| riis praedam relicturos. | |
| Sed tam bellum consilium | 5.1 |
| meum praeuertit sors deterrima. Namque ille alius | |
| asinus diuinato et antecapto meo cogitatu statim se | |
| mentita lassitudine cum rebus totis offudit, iacensque | |
| in <modum> mortui non fustibus non stimulis ac ne | 5 |
| cauda et auribus cruribusque undique uersum eleua- | |
| tis temptauit exsurgere, quoad tandem postumae | |
| spei fatigati secumque conlocuti, ne tam diu mortuo | |
| immo uero lapideo asino seruientes fugam moraren- | |
| tur, sarcinis eius mihi equoque distributis destricto | 10 |
| gladio poplites eius totos amputant, ac paululum a | |
| uia retractum per altissimum praeceps in uallem | |
| proximam etiam nunc spirantem praecipitant. Tunc | |
| ego miseri commilitonis fortunam cogitans statui iam | |
| dolis abiectis et fraudibus asinum me bonae frugi do- | 15 |
| minis exhibere. Nam et secum eos animaduerteram | |
| conloquentes quod in proximo nobis esset habenda | |
| mansio et totius uiae finis quieta eorumque esset | |
| sedes illa et habitatio. Clementi denique transmisso | |
| cliuulo peruenimus ad locum destinatum, ubi rebus | 20 |
| totis exsolutis atque intus conditis iam pondere libe- | |
| ratus lassitudinem uice lauacri puluereis uolutatibus | |
| digerebam. | |
| Res ac tempus ipsum locorum speluncaeque | 6.1 |
| <quam> illi latrones inhabitabant descriptionem expo- | |
| nere flagitat. Nam et meum simul periclitabor inge- | |
| nium, et faxo uos quoque an mente etiam sensuque | |
| fuerim asinus sedulo sentiatis. Mons horridus sil- | 5 |
| uestribusque frondibus umbrosus et in primis altus | |
| fuit. Huius per obliqua deuexa, qua saxis asperrimis | |
| et ob id inaccessis cingitur, conualles lacunosae | |
| cauaeque nimium spinetis aggeratae et quaqua uer- | |
| sus repositae naturalem tutelam praebentes ambie- | 10 |
| bant. De summo uertice fons affluens bullis ingenti- | |
| bus scaturribat perque prona delapsus euomebat un- | |
| das argenteas iamque riuulis pluribus dispersus ac | |
| ualles illas agminibus stagnantibus inrigans in mo- | |
| dum stipati maris uel ignaui fluminis cuncta cohibe- | 15 |
| bat. Insurgit speluncae, qua margines montanae de- | |
| sinunt, turris ardua; caulae firmae solidis cratibus, | |
| ouili stabulationi commodae, porrectis undique late- | |
| ribus ante fores exigui tramitis uice structi parietis | |
| attenduntur. Ea tu bono certe meo periculo latro- | 20 |
| num dixeris atria. Nec iuxta quicquam quam parua | |
| casula cannulis temere contecta, qua speculatores e | |
| numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noc- | |
| tibus excubabant. | |
| Ibi cum singuli derepsissent stipatis artubus, | 7.1 |
| nobis ante ipsas fores loro ualido destinatis anum | |
| quandam curuatam graui senio, cui soli salus atque | |
| tutela tot numero iuuenum commissa uidebatur, sic | |
| infesti compellant: 'Etiamne tu, busti cadauer extre- | 5 |
| mum et uitae dedecus primum et Orci fastidium so- | |
| lum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis nec nos- | |
| tris tam magnis tamque periculosis laboribus sola- | |
| cium de tam sera refectione tribues? Quae diebus ac | |
| noctibus nil quicquam rei quam merum saeuienti | 10 |
| uentri tuo soles auiditer ingurgitare.' | |
| Tremens ad haec et stridenti uocula pauida sic | |
| anus: 'At uobis, fortissimi fidelissimique mei sospita- | |
| tores iuuenes, adfatim cuncta suaui sapore percocta | |
| pulmenta praesto sunt, panis numerosus uinum | 15 |
| probe calicibus ecfricatis affluenter immissum et ex | |
| more calida tumultuario lauacro uestro praeparata.' | |
| In fine sermonis huius statim sese deuestiunt nu- | |
| datique et flammae largissimae uapore recreati cali- | |
| daque perfusi et oleo peruncti mensas dapibus largi- | 20 |
| ter instructas accumbunt. | |
| Commodum cubue- | 8.1 |
| rant et ecce quidam longe plures numero iuuenes | |
| adueniunt alii, quos incunctanter adaeque latrones ar- | |
| bitrarere. Nam et ipsi praedas aureorum argentario- | |
| rumque nummorum ac uasculorum uestisque sericae | 5 |
| et intextae filis aureis inuehebant. Hi simili lauacro | |
| refoti inter toros sociorum sese reponunt, tunc sorte | |
| ducti ministerium faciunt. Estur ac potatur incon- | |
| dite, pulmentis aceruatim, panibus aggeratim, pocu- | |
| lis agminatim ingestis. Clamore ludunt, strepitu can- | 10 |
| tilant, conuiciis iocantur, ac iam cetera semiferis La- | |
| pithis [tebcinibus] Centaurisque <semihominibus> si- | |
| milia. Tunc inter eos unus, qui robore ceteros anti- | |
| stabat: 'Nos quidem,' inquit '<qui> Milonis Hypatini | |
| domum fortiter expugnauimus, praeter tantam fortu- | 15 |
| nae copiam, quam nostra uirtute nacti sumus, et in- | |
| columi numero castra nostra petiuimus et, si quid ad | |
| rem facit, octo pedibus auctiores remeauimus. At | |
| uos, qui Boeotias urbes adpetistis, ipso duce uestro | |
| fortissimo Lamacho deminuti debilem numerum re- | 20 |
| duxistis, cuius salutem merito sarcinis istis quas | |
| aduexistis omnibus antetulerim. Sed illum quidem | |
| utcumque nimia uirtus sua peremit; inter inclitos | |
| reges ac duces proeliorum tanti uiri memoria celebra- | |
| bitur. Enim uos bonae frugi latrones inter furta par- | 25 |
| ua atque seruilia timidule per balneas et aniles cel- | |
| lulas reptantes scrutariam facitis.' | |
| Suscipit unus ex illo posteriore numero: | 9.1 |
| 'Tune solus ignoras longe faciliores ad expugnandum | |
| domus esse maiores? Quippe quod, licet numerosa | |
| familia latis deuersetur aedibus, tamen quisque ma- | |
| gis suae saluti quam domini consulat opibus. Frugi | 5 |
| autem et solitarii homines fortunam paruam uel certe | |
| satis amplam dissimulanter obtectam protegunt | |
| acrius et sanguinis sui periculo muniunt. Res ipsa de- | |
| nique fidem sermoni meo dabit. Vix enim Thebas | |
| heptapylos accessimus: quod est huic disciplinae pri- | 10 |
| marium studium, [sed dum] sedulo fortunas inquire- | |
| bamus popularium; nec nos denique latuit Chryseros | |
| quidam nummularius copiosae pecuniae dominus, qui | |
| metu officiorum ac munerum publicorum magnis ar- | |
| tibus magnam dissimulabat opulentiam. Denique | 15 |
| solus ac solitarius parua sed satis munita domuncula | |
| contentus, pannosus alioquin ac sordidus, aureos | |
| folles incubabat. Ergo placuit ad hunc primum fer- | |
| remus aditum, ut contempta pugna manus unicae | |
| nullo negotio cunctis opibus otiose potiremur. | 20 |
| Nec mora, cum noctis initio foribus eius praesto- | 10.1 |
| lamur, quas neque subleuare neque dimouere ac ne per- | |
| fringere quidem nobis uidebatur, ne ualuarum sonus | |
| cunctam uiciniam nostro suscitaret exitio. Tunc ita- | |
| que sublimis ille uexillarius noster Lamachus spec- | 5 |
| tatae uirtutis suae fiducia, qua clauis immittendae | |
| foramen patebat, sensim inmissa manu claustrum | |
| euellere gestiebat. Sed dudum scilicet omnium bipe- | |
| dum nequissimus Chryseros uigilans et singula rerum | |
| sentiens lenem gradum et obnixum silentium tolerans | 10 |
| paulatim adrepit, grandique clauo manum ducis nos- | |
| tri repente nisu fortissimo ad ostii tabulam officit et | |
| exitiabili nexu patibulatum relinquens gurgustioli sui | |
| tectum ascendit, atque inde contentissima uoce cla- | |
| mitans rogansque uicinos et unum quemque proprio | 15 |
| nomine ciens et salutis communis admonens diffamat | |
| incendio repentino domum suam possideri. Sic unus | |
| quisque proximi periculi confinio territus suppetia- | |
| tum decurrunt anxii. | |
| Tunc nos in ancipiti periculo constituti uel op- | 11.1 |
| primendi nostri uel deserendi socii remedium e re nata | |
| ualidum eo uolente comminiscimus. Antesignani nos- | |
| tri partem, qua manus umerum subit, ictu per articu- | |
| lum medium temperato prorsus abscidimus, atque ibi | 5 |
| brachio relicto, multis laciniis offulto uulnere ne stil- | |
| lae sanguinis uestigium proderent, ceterum Lamachum | |
| raptim reportamus. Ac dum trepidi religionis urgue- | |
| mur graui tumultu et instantis periculi metu terremur | |
| ad fugam nec uel sequi propere uel remanere tuto po- | 10 |
| test uir sublimis animi uirtutisque praecipuus, multis | |
| nos adfatibus multisque precibus querens adhortatur | |
| per dexteram Martis per fidem sacramenti bonum | |
| commilitonem cruciatu simul et captiuitate liberare- | |
| mus. Cur enim manui, quae rapere et iugulare sola | 15 |
| posset, fortem latronem superuiuere? Sat se beatum | |
| qui manu socia uolens occumberet. Cumque nulli nos- | |
| trum spontale parricidium suadens persuadere posset, | |
| manu reliqua sumptum gladium suum diuque deoscu- | |
| latum per medium pectus ictu fortissimo transadigit. | 20 |
| Tunc nos magnanimi ducis uigore uenerato corpus | |
| reliquum ueste lintea diligenter conuolutum mari ce- | |
| landum commisimus. Et nunc iacet noster Lamachus | |
| elemento toto sepultus. | |
| Et ille quidem dignum uirtutibus suis uitae | 12.1 |
| terminum posuit. Enim uero Alcimus sollertibus coep- | |
| tis eo saeuum Fortunae nutum non potuit adducere. | |
| Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo con- | |
| scendisset cubiculum superius iamque protinus obli- | 5 |
| sis faucibus interstinguere eam debuisset, prius ma- | |
| luit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus | |
| nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam | |
| cuncta rerum nauiter emolitus nec toro quidem ani- | |
| culae quiescentis parcere uellet eaque lectulo suo | 10 |
| deuoluta uestem stragulam subductam scilicet iactare | |
| similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequis- | |
| sima illa deprecatur: "Quid, oro, fili, paupertinas | |
| pannosasque resculas miserrimae anus donas uicinis | |
| diuitibus, quorum haec fenestra domum prospicit?" | 15 |
| Quo sermone callido deceptus astu et uera quae | |
| dicta sunt credens Alcimus, uerens scilicet ne et ea | |
| quae prius miserat quaeque postea missurus foret non | |
| sociis suis sed in alienos lares iam certus erroris abi- | |
| ceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus | 20 |
| omnia, praesertim domus attiguae, quam dixerat illa, | |
| fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem set | |
| satis inprouide conantem senile illud facinus quan- | |
| quam inualido repentino tamen et inopinato pulsu | |
| nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin atto- | 25 |
| nitum praeceps inegit. Qui praeter altitudinem ni- | |
| miam super quendam etiam uastissimum lapidem | |
| propter iacentem decidens perfracta diffissaque crate | |
| costarum riuos sanguinis uomens imitus narratisque | |
| nobis quae gesta sunt non diu cruciatus uitam euasit. | 30 |
| Quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum | |
| secutorem Lamacho dedimus. | |
| Tunc orbitatis duplici plaga petiti iamque | 13.1 |
| Thebanis conatibus abnuentes Plataeas proximam | |
| conscendimus ciuitatem. Ibi famam celebrem super | |
| quodam Demochare munus edituro gladiatorium de- | |
| prehendimus. Nam uir et genere primarius et opibus | 5 |
| plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae | |
| suae splendore publicas uoluptates instruebat. Quis | |
| tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species | |
| apparatus multiiugi uerbis idoneis posset explicare? | |
| Gladiatores isti famosae manus, uenatores illi pro- | 10 |
| batae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis | |
| epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis ma- | |
| chinae sublicae, turres structae tabularum nexibus ad | |
| instar circumforaneae domus, florida pictura decora | |
| futurae uenationis receptacula. Qui praeterea nume- | 15 |
| rus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio foris | |
| etiam aduexerat generosa illa damnatorum capitum | |
| funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supel- | |
| lectilem totis utcumque patrimonii uiribus immanis | |
| ursae comparabat numerum copiosum. Nam praeter | 20 |
| domesticis uenationibus captas, praeter largis emp- | |
| tionibus partas, amicorum etiam donationibus uariis | |
| certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat. | |
| Nec ille tam clarus tamque splendidus publi- | 14.1 |
| cae uoluptatis apparatus Inuidiae noxios effugit ocu- | |
| los. Nam diutina captiuitate fatigatae simul et aestiua | |
| flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, | |
| repentina correptae pestilentia paene ad nullum re- | 5 |
| diuere numerum. Passim per plateas plurimas cer- | |
| neres iacere semiuiuorum corporum ferina naufragia. | |
| Tunc uulgus ignobile, quos inculta pauperies sine | |
| dilectu ciborum tenuato uentri cogit sordentia sup- | |
| plementa et dapes gratuitas conquirere, passim ia- | 10 |
| centes epulas accurrunt. | |
| Tunc e re nata suptile consilium ego iste Eu- | |
| bulus tale comminiscimur. Vnam, quae ceteris sar- | |
| cina corporis praeualebat, quasi cibo parandam por- | |
| tamus ad nostrum receptaculum, eiusque probe nu- | 15 |
| datum carnibus corium seruatis sollerter totis ungui- | |
| bus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium | |
| ceruicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa | |
| tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum | |
| tradimus. Ac dum caelestis uaporis flammis examur- | 20 |
| gatur, nos interdum pulpis eius ualenter saginantes | |
| sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut | |
| unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi | |
| robore ceteris antistaret, atque is in primis uolunta- | |
| rius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem do- | 25 |
| mumque Democharis inlatus per opportuna noctis si- | |
| lentia nobis ianuae faciles praestaret aditus. | |
| Nec paucos fortissimi collegii sollers species | 15.1 |
| ad munus obeundum adrexerat. Quorum prae ceteris | |
| Thrasyleon factionis optione delectus ancipitis machi- | |
| nae subiuit aleam, iamque habili corio et mollitie trac- | |
| tabili uultu sereno sese recondit. Tunc tenui sarci- | 5 |
| mine summas oras eius adaequamus et iuncturae ri- | |
| mam, licet gracilem, setae circumfluentis densitate | |
| saepimus. Ad ipsum confinium gulae, qua ceruix | |
| bestiae fuerat execta, Thrasyleonis caput subire co- | |
| gimus, paruisque respiratui <et obtutui> circa nares et | 10 |
| oculos datis foraminibus fortissimum socium nostrum | |
| prorsus bestiam factum inmittimus caueae modico | |
| praestinatae pretio, quam constanti uigore festinus | |
| inrepsit ipse. | |
| Ad hunc modum prioribus inchoatis sic <ad> reli- | 15 |
| qua fallaciae pergimus. | |
| Sciscitati nomen cuius- | 16.1 |
| dam Nicanoris, qui genere Thracio proditus ius amici- | |
| tiae summum cum illo Demochare colebat, litteras | |
| adfingimus, ut uenationis suae primitias bonus ami- | |
| cus uideretur ornando muneri dedicasse. Iamque | 5 |
| prouecta uespera abusi praesidio tenebrarum Thrasy- | |
| leonis caueam Demochari cum litteris illis adulteri- | |
| nis offerimus; qui miratus bestiae magnitudinem | |
| suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus | |
| iubet nobis protinus gaudii sui <ut ipse habebat> ge- | 10 |
| rulis decem aureos [ut ipse habebat] e suis loculis | |
| adnumerari. Tunc, ut nouitas consueuit ad repenti- | |
| nas uisiones animos hominum pellicere, multi numero | |
| mirabundi bestiam confluebant, quorum satis callen- | |
| ter curiosos aspectus Thrasyleon noster impetu mi- | 15 |
| naci frequenter inhibebat; consonaque ciuium uoce | |
| satis felix ac beatus Demochares ille saepe celebra- | |
| tus, quod post tantam cladem ferarum nouo prouentu | |
| quoquo modo fortunae resisteret, iubet noualibus suis | |
| confestim bestiam [iret iubet] summa cum diligentia | 20 |
| reportari. Sed suscipiens ego: | |
| "Caueas," inquam "domine, fraglantia solis | 17.1 |
| et itineris spatio fatigatam coetui multarum et, ut | |
| audio, non recte ualentium committere ferarum. | |
| Quin potius domus tuae patulum ac perflabilem lo- | |
| cum immo et lacu aliquoi conterminum refrigeran- | 5 |
| temque prospicis? An ignoras hoc genus bestiae lucos | |
| consitos et specus roridos et fontes amoenos semper | |
| incubare?" | |
| Talibus monitis Demochares perterritus nume- | |
| rumque perditarum secum recensens non difficulter | 10 |
| adsensus ut ex arbitrio nostro caueam locaremus fa- | |
| cile permisit. "Sed et nos" inquam "ipsi parati su- | |
| mus hic ibidem pro cauea ista excubare noctes, ut | |
| aestus et uexationis incommodo bestiae fatigatae et | |
| cibum tempestiuum et potum solitum accuratius offe- | 15 |
| ramus." | |
| "Nihil indigemus labore isto uestro," respondit | |
| ille "iam paene tota familia per diutinam consuetu- | |
| dinem nutriendis ursis exercitata est." | |
| Post haec ualefacto discessimus et portam | 18.1 |
| ciuitatis egressi monumentum quoddam conspicamur | |
| procul a uia remoto et abdito loco positum. Ibi capu- | |
| los carie et uetustate semitectos, quis inhabitabant | |
| puluerei et iam cinerosi mortui, passim ad futurae | 5 |
| praedae receptacula reseramus, et ex disciplina sec- | |
| tae seruato noctis inlunio tempore, quo somnus | |
| obuius impetu primo corda mortalium ualidius inua- | |
| dit ac premit, cohortem nostram gladiis armatam | |
| ante ipsas fores Democharis uelut expilationis uadi- | 10 |
| monium sistimus. Nec setius Thrasyleon examussim | |
| capto noctis latrocinali momento prorepit cauea sta- | |
| timque custodes, qui propter sopiti quiescebant, om- | |
| nes ad unum mox etiam ianitorem ipsum gladio con- | |
| ficit, clauique subtracta fores ianuae repandit no- | 15 |
| bisque prompte conuolantibus et domus alueo recep- | |
| tis demonstrat horreum, ubi uespera sagaciter argen- | |
| tum copiosum recondi uiderat. Quo protinus per- | |
| fracto confertae manus uiolentia, iubeo singulos com- | |
| militonum asportare quantum quisque poterat auri | 20 |
| uel argenti et in illis aedibus fidelissimorum mortuo- | |
| rum occultare propere rursumque concito gradu re- | |
| currentis sarcinas iterare; quod enim ex usu foret | |
| omnium, me solum resistentem pro domus limine | |
| cuncta rerum exploraturum sollicite, dum redirent. | 25 |
| Nam et facies ursae mediis aedibus discurrentis ad | |
| proterrendos, siqui de familia forte euigilassent, uide- | |
| batur opportuna. Quis enim, quamuis fortis et intre- | |
| pidus, immani forma tantae bestiae noctu praesertim | |
| uisitata non se ad fugam statim concitaret, non ob- | 30 |
| dito cellae pessulo pauens et trepidus sese cohiberet? | |
| His omnibus salubri consilio recte dispositis | 19.1 |
| occurrit scaeuus euentus. Namque dum reduces so- | |
| cios nostros suspensus opperior, quidam seruulus | |
| strepitu scilicet <uel certe> diuinitus inquietus pro- | |
| serpit leniter uisaque bestia, quae libere discurrens | 5 |
| totis aedibus commeabat, premens obnixum silen- | |
| tium uestigium suum replicat et utcumque cunctis in | |
| domo uisa pronuntiat. Nec mora, cum numerosae | |
| familiae frequentia domus tota completur. Taedis | |
| lucernis cereis sebaciis et ceteris nocturni luminis | 10 |
| instrumentis clarescunt tenebrae. Nec inermis quis- | |
| quam de tanta copia processit, sed singuli fustibus | |
| lanceis destrictis denique gladiis armati muniunt | |
| aditus. Nec secus canes etiam uenaticos auritos illos | |
| et horricomes ad comprimendam bestiam cohortan- | 15 |
| tur. | |
| Tunc ego sensim gliscente adhuc illo tu- | 20.1 |
| multu retrogradi fuga domo facesso, sed plane Thra- | |
| syleonem mire canibus repugnantem latens pone ia- | |
| nuam ipse prospicio. Quamquam enim uitae metas | |
| ultimas obiret, non tamen sui nostrique uel pristi- | 5 |
| nae uirtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi | |
| reluctabat. Scaenam denique quam sponte sumpse- | |
| rat cum anima retinens, nunc fugiens, nunc resistens | |
| uariis corporis sui schemis ac motibus tandem domo | |
| prolapsus est. Nec tamen, quamuis publica potitus | 10 |
| libertate, salutem fuga quaerere potuit. Quippe | |
| cuncti canes de proximo angiportu satis feri satisque | |
| copiosi uenaticis illis, qui commodum domo similiter | |
| insequentes processerant, se ommiscent agminatim. | |
| Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasy- | 15 |
| leonem nostrum cateruis canum saeuientium cinctum | |
| atque obsessum multisque numero morsibus lania- | |
| tum. Denique tanti doloris impatiens populi circum- | |
| fluentis turbelis immisceor et, in quo solo poteram ce- | |
| latum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis | 20 |
| principes dehortabar: "O grande" inquam "et extre- | |
| mum flagitium, magnam et uere pretiosam perdimus | |
| bestiam." | |
| Nec tamen nostri sermonis artes in- | 21.1 |
| felicissimo profuerunt iuueni; quippe quidam pro- | |
| currens e domo procerus et ualidus incunctanter lan- | |
| ceam mediis iniecit ursae praecordiis nec secus alius | |
| et ecce plurimi, iam timore discusso, certatim gladios | 5 |
| etiam de proximo congerunt. Enimuero Thrasyleon | |
| egregium decus nostrae factionis tandem immortali- | |
| tate digno illo spiritu expugnato magis quam patien- | |
| tia neque clamore ac ne ululatu quidem fidem sacra- | |
| menti prodidit, sed iam morsibus laceratus ferroque | 10 |
| laniatus obnixo mugitu et ferino fremitu praesentem | |
| casum generoso uigore tolerans gloriam sibi reser- | |
| uauit, uitam fato reddidit. Tanto tamen terrore tan- | |
| taque formidine coetum illum turbauerat, ut usque | |
| diluculum immo et in multum diem nemo quisquam | 15 |
| fuerit ausus quamuis iacentem bestiam uel digito con- | |
| tingere, nisi tandem pigre ac timide quidam lanius | |
| paulo fidentior utero bestiae resecto ursae magnifi- | |
| cum despoliauit latronem. Sic etiam Thrasyleon no- | |
| bis periuit, sed a gloria non peribit. Confestim itaque | 20 |
| constrictis sarcinis illis, quas nobis seruauerant fideles | |
| mortui, Plataeae terminos concito gradu deserentes | |
| istud apud nostros animos identidem reputabamus | |
| merito nullam fidem in uita nostra repperiri, quod ad | |
| manis iam et mortuos odio perfidiae nostrae demi- | 25 |
| grarit. Sic onere uecturae simul et asperitate uiae | |
| toti fatigati tribus comitum desideratis istas quas | |
| uidetis praedas adueximus.' | |
| Post istum sermonis terminum poculis au- | 22.1 |
| reis memoriae defunctorum commilitonum uino mero | |
| libant, dehinc canticis quibusdam Marti deo blanditi | |
| paululum conquiescunt. Enim nobis anus illa recens | |
| ordeum adfatim et sine ulla mensura largita est, ut | 5 |
| equus quidem meus tanta copia et quidem solus poti- | |
| tus saliares se cenas <cenare> crederet. Ego uero, num- | |
| quam alias hordeum <crudum sed> tunsum minutatim | |
| et diutina coquitatione iurulentum semper <solitus> | |
| esse, [rim] rimatus angulum, quo panes reliquiae to- | 10 |
| tius multitudinis congestae fuerant, fauces diutina | |
| fame saucias et araneantes ualenter exerceo. Et ecce | |
| nocte promota latrones expergiti castra commouent | |
| instructique uarie, partim gladiis arma<ti, par>tim in | |
| Lemures reformati, concito se gradu proripiunt. Nec | 15 |
| me tamen instanter ac fortiter manducantem uel | |
| somnus imminens impedire potuit. Et quamquam | |
| prius, cum essem Lucius, unico uel secundo pane con- | |
| tentus mensa decederem, tunc uentri tam profundo | |
| seruiens iam ferme tertium qualum rumigabam. Huic | 20 |
| me operi attonitum clara lux oppressit. | |
| Tandem itaque asinali uerecundia ductus, | 23.1 |
| aegerrime tamen digrediens riuulo proximo sitim le- | |
| nio. Nec mora, cum latrones ultra <modum> anxii | |
| atque solliciti remeant, nullam quidem prorsus sar- | |
| cinam uel omnino licet uilem laciniam ferentes, sed | 5 |
| tantum gladiis <totis> totis manibus immo factionis | |
| suae cunctis uiribus <munitam> unicam uirginem filo | |
| liberalem et, ut matronatus eius indicabat, summa- | |
| tem regionis, puellam mehercules et asino tali concu- | |
| piscendam, maerentem et crines cum ueste sua lace- | 10 |
| rantem aduehebant. Eam simul intra speluncam <du- | |
| cunt> uerbisque quae dolebat minora facientes sic | |
| adloquuntur: 'Tu quidem salutis et pudicitiae secura | |
| breuem patientiam nostro compendio tribue, quos ad | |
| istam sectam paupertatis necessitas adegit. Parentes | 15 |
| autem tui de tanto suarum diuitiarum cumulo, quam- | |
| quam satis cupidi, tamen sine mora parabunt scilicet | |
| idoneam sui sanguinis redemptionem.' | |
| His et his similibus blateratis necquicquam | 24.1 |
| dolor sedatur puellae. Quidni? quae inter genua sua | |
| deposito capite sine modo flebat. At illi intro uoca- | |
| tae anui praecipiunt adsidens eam blando quantum | |
| posset solaretur alloquio, seque ad sectae sueta con- | 5 |
| ferunt. Nec tamen puella quiuit ullis aniculae ser- | |
| monibus ab inceptis fletibus auocari, sed altius eiu- | |
| lans sese et assiduis singultibus ilia quatiens mihi | |
| etiam lacrimas excussit. Ac sic: 'An ego' inquit 'mi- | |
| sera tali domo tanta familia tam caris uernulis tam | 10 |
| sanctis parentibus desolata et infelicis rapinae praeda | |
| et mancipium effecta inque isto saxeo carcere <et car- | |
| nificinae laniena> seruiliter clausa et omnibus deli- | |
| ciis, quis innata atque innutrita sum, priuata sub in- | |
| certa salutis <spe> [et carnificinae lanigena] inter tot | 15 |
| ac tales latrones et horrendum gladiatorum populum | |
| uel fletum desinere uel omnino uiuere potero?' | |
| Lamentata sic et animi dolore et faucium tendore | |
| et corporis lassitudine iam fatigata marcentes oculos | |
| demisit ad soporem. | 20 |
| At commodum coniuerat | 25.1 |
| nec diu, cum repente lymphatico ritu somno recussa | |
| <longe> longeque uehementius adflictare sese et pectus | |
| etiam palmis infestis tundere et faciem illam luculen- | |
| tam uerberare incipit et aniculae, quanquam instan- | 5 |
| tissime causas noui et instaurati maeroris requirenti, | |
| sic adsuspirans altius infit: 'Em nunc certe nunc | |
| maxime funditus perii, nunc spei salutiferae renun- | |
| tiaui. Laqueus aut gladius aut certe praecipitium pro- | |
| cul dubio capessendum est.' | 10 |
| Ad haec anus iratior dicere eam saeuiore iam uultu | |
| iubebat quid, malum, fleret uel quid repente postli- | |
| minio pressae quietis lamentationes licentiosas refri- | |
| caret. 'Nimirum' inquit 'tanto compendio tuae re- | |
| demptionis defraudare iuuenes meos destinas? Quod | 15 |
| si pergis ulterius, iam faxo lacrimis istis, quas parui | |
| pendere latrones consuerunt, insuper habitis uiua | |
| exurare.' | |
| Tali puella sermone deterrita manusque | 26.1 |
| eius exosculata: 'Parce,' inquit 'mi parens, et duris- | |
| simo casui meo pietatis humanae memor subsiste pau- | |
| lulum. Nec enim, ut reor, aeuo longiore maturae tibi | |
| in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. | 5 |
| Specta denique scaenam meae calamitatis. Speciosus | |
| adolescens inter suos principalis, quem filium publi- | |
| cum omnis sibi ciuitas cooptauit, meus alioquin con- | |
| sobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui me- | |
| cum primis ab annis nutritus et adultus indiuiduo | 10 |
| contubernio domusculae immo uero cubiculi torique | |
| sanctae caritatis adfectione mutua mihi pigneratus | |
| uotisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, | |
| consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupa- | |
| tus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et adfi- | 15 |
| nium stipatus templis et aedibus publicis uictimas | |
| immolabat; domus tota lauris obsita taedis lucida | |
| constrepebat hymenaeum; tunc me gremio suo ma- | |
| ter infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat | |
| mellitisque sauiis crebriter ingestis iam spem futu- | 20 |
| ram liberorum uotis anxiis propagabat, cum inrup- | |
| tionis subitae gladiatorum <fit> impetus ad belli fa- | |
| ciem saeuiens, nudis et infestis mucronibus coruscans: | |
| non caedi non rapinae manus adferunt, sed denso | |
| conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt | 25 |
| protinus. Nec ullo de familiaribus nostris repugnante | |
| ac ne tantillum quidem resistente misera <formidine> | |
| exanimem, saeuo pauore trepidam, de medio matris | |
| gremio rapuere. Sic ad instar Attidis uel Protesilai | |
| dispectae disturbataeque nuptiae. | 30 |
| Sed ecce saeuissimo somnio mihi nunc | 27.1 |
| etiam redintegratur immo uero cumulatur infortu- | |
| nium meum; nam uisa sum mihi de domo de tha- | |
| lamo de cubiculo de toro denique ipso uiolenter ex- | |
| tracta per solitudines auias infortunatissimi mariti no- | 5 |
| men inuocare, eumque, ut primum meis amplexibus | |
| uiduatus est, adhuc ungentis madidum coronis flori- | |
| dum consequi uestigio me pedibus fugientem alienis. | |
| Vtque clamore percito formonsae raptum uxoris con- | |
| querens populi testatur auxilium, quidam de latroni- | 10 |
| bus importunae persecutionis indignatione permotus | |
| saxo grandi pro pedibus adrepto misellum iuuenem | |
| maritum meum percussum interemit. Talis aspectus | |
| atrocitate perterrita somno funesto pauens excussa | |
| sum.' | 15 |
| Tunc fletibus eius adsuspirans anus sic incipit: | |
| 'Bono animo esto, mi erilis, nec uanis somniorum fig- | |
| mentis terreare. Nam praeter quod diurnae quietis | |
| imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae | |
| uisiones contrarios euentus nonnumquam pronun- | 20 |
| tiant. Denique flere et uapulare et nonnumquam | |
| iugulari lucrosum prosperumque prouentum nun- | |
| tiant, contra ridere et mellitis dulciolis uentrem sagi- | |
| nare uel in uoluptatem ueneriam conuenire tristitie | |
| animi languore corporis damnisque ceteris uexatum | 25 |
| iri praedicabunt. Sed ego te narrationibus lepidis | |
| anilibusque fabulis protinus auocabo', et incipit: | |
| 'Erant in quadam ciuitate rex et regina. | 28.1 |
| Hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed | |
| maiores quidem natu, quamuis gratissima specie, ido- | |
| nee tamen celebrari posse laudibus humanis crede- | |
| bantur, at uero puellae iunioris tam praecipua tam | 5 |
| praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter | |
| quidem laudari sermonis humani penuria poterat. | |
| Multi denique ciuium et aduenae copiosi, quos exi- | |
| mii spectaculi rumor studiosa celebritate congrega- | |
| bat, inaccessae formonsitatis admiratione stupidi et | 10 |
| admouentes oribus suis dexteram primore digito in | |
| erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam | |
| Venerem religiosis <uenerabantur> adorationibus. | |
| Iamque proximas ciuitates et attiguas regiones fama | |
| peruaserat deam quam caerulum profundum pelagi | 15 |
| peperit et ros spumantium fluctuum educauit iam | |
| numinis sui passim tributa uenia in mediis conuersari | |
| populi coetibus, uel certe rursum nouo caelestium | |
| stillarum germine non maria sed terras Venerem | |
| aliam uirginali flore praeditam pullulasse. | 20 |
| Sic immensum procedit in dies opinio, sic | 29.1 |
| insulas iam proxumas et terrae plusculum prouin- | |
| ciasque plurimas fama porrecta peruagatur. Iam | |
| multi mortalium longis itineribus atque altissimis ma- | |
| ris meatibus ad saeculi specimen gloriosum conflue- | 5 |
| bant. Paphon nemo Cnidon nemo ac ne ipsa quidem | |
| Cythera ad conspectum deae Veneris nauigabant; sa- | |
| cra differuntur, templa deformantur, puluinaria pro- | |
| teruntur, caerimoniae negleguntur; incoronata simu- | |
| lacra et arae uiduae frigido cinere foedatae. Puel- | 10 |
| lae supplicatur et in humanis uultibus deae tantae nu- | |
| mina placantur, et in matutino progressu uirginis uic- | |
| timis et epulis Veneris absentis nomen propitiatur, | |
| iamque per plateas commeantem populi frequentes | |
| floribus sertis et solutis adprecantur. | 15 |
| Haec honorum caelestium ad puellae mortalis cul- | |
| tum inmodica translatio uerae Veneris uehementer | |
| incendit animos, et inpatiens indignationis capite | |
| quassanti fremens altius sic secum disserit: | |
| "En rerum naturae prisca parens, en elementorum | 30.1 |
| origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum | |
| mortali puella partiario maiestatis honore tractor et | |
| nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profa- | |
| natur! Nimirum communi nominis piamento uica- | 5 |
| riae uenerationis incertum sustinebo et imaginem | |
| meam circumferet puella moritura. Frustra me pas- | |
| tor ille cuius iustitiam fidemque magnus comprobauit | |
| Iuppiter ob eximiam speciem tantis praetulit deabus. | |
| Sed non adeo gaudens ista, quaecumque est, meos | 10 |
| honores usurpauerit: iam faxo <eam> huius etiam | |
| ipsius inlicitae formonsitatis paeniteat." | |
| Et uocat confestim puerum suum pinnatum illum | |
| et satis temerarium, qui malis suis moribus con- | |
| tempta disciplina publica flammis et sagittis armatus | 15 |
| per alienas domos nocte discurrens et omnium matri- | |
| monia corrumpens impune committit tanta flagitia | |
| et nihil prorsus boni facit. Hunc, quanquam ge- | |
| nuina licentia procacem, uerbis quoque insuper sti- | |
| mulat et perducit ad illam ciuitatem et Psychen— | 20 |
| hoc enim nomine puella nuncupabatur—coram | |
| ostendit, | |
| et tota illa perlata de formonsitatis | 31.1 |
| aemulatione fabula gemens ac fremens indignatione: | |
| "Per ego te" inquit "maternae caritatis foedera de- | |
| precor per tuae sagittae dulcia uulnera per flammae | |
| istius mellitas uredines uindictam tuae parenti sed | 5 |
| plenam tribue et in pulchritudinem contumacem | |
| seueriter uindica idque unum et pro omnibus unicum | |
| uolens effice: uirgo ista amore fraglantissimo tenea- | |
| tur hominis extremi, quem et dignitatis et patrimonii | |
| simul et incolumitatis ipsius Fortuna damnauit, tam- | 10 |
| que infimi ut per totum orbem non inueniat miseriae | |
| suae comparem." | |
| Sic effata et osculis hiantibus filium diu ac pressule | |
| sauiata proximas oras reflui litoris petit, plantisque | |
| roseis uibrantium fluctuum summo rore calcato ecce | 15 |
| iam profundi maris sudo resedit uertice, et ipsum | |
| quod incipit uelle, set statim, quasi pridem praecepe- | |
| rit, non moratur marinum obsequium: adsunt Nerei | |
| filiae chorum canentes et Portunus caerulis barbis | |
| hispidus et grauis piscoso sinu Salacia et auriga par- | 20 |
| uulus delphini Palaemon; iam passim maria persul- | |
| tantes Tritonum cateruae hic concha sonaci leniter | |
| bucinat, ille serico tegmine flagrantiae solis obsistit | |
| inimici, alius sub oculis dominae speculum progerit, | |
| curru biiuges alii subnatant. Talis ad Oceanum per- | 25 |
| gentem Venerem comitatur exercitus. | |
| Interea Psyche cum sua sibi perspicua | 32.1 |
| pulchritudine nullum decoris sui fructum percipit. | |
| Spectatur ab omnibus, laudatur ab omnibus, nec | |
| quisquam, non rex non regius nec de plebe saltem | |
| cupiens eius nuptiarum petitor accedit. Mirantur qui- | 5 |
| dem diuinam speciem, sed ut simulacrum fabre poli- | |
| tum mirantur omnes. Olim duae maiores sorores, qua- | |
| rum temperatam formonsitatem nulli diffamarant po- | |
| puli, procis regibus desponsae iam beatas nuptias | |
| adeptae, sed Psyche uirgo uidua domi residens deflet | 10 |
| desertam suam solitudinem aegra corporis animi sau- | |
| cia, et quamuis gentibus totis complacitam odit in se | |
| suam formonsitatem. Sic infortunatissimae filiae mi- | |
| serrimus pater suspectatis caelestibus odiis et irae | |
| superum metuens dei Milesii uetustissimum percon- | 15 |
| tatur oraculum, et <a> tanto numine precibus et uic- | |
| timis ingratae uirgini petit nuptias et maritum. Sed | |
| Apollo, quanquam Graecus et Ionicus, propter Mile- | |
| siae conditorem sic Latina sorte respondit: | |
| "Montis in excelsi scopulo, rex, siste puellam | 33.1 |
| ornatam mundo funerei thalami. | |
| Nec speres generum mortali stirpe creatum, | |
| sed saeuum atque ferum uipereumque malum, | |
| quod pinnis uolitans super aethera cuncta fatigat | 5 |
| flammaque et ferro singula debilitat, | |
| quod tremit ipse Iouis quo numina terrificantur, | |
| fluminaque horrescunt et Stygiae tenebrae." | |
| Rex olim beatus affatu sanctae uaticinationis accepto | |
| pigens tristisque retro domum pergit suaeque con- | 10 |
| iugi praecepta sortis enodat infaustae. Maeretur, fle- | |
| tur, lamentatur diebus plusculis. Sed dirae sortis iam | |
| urget taeter effectus. Iam feralium nuptiarum miser- | |
| rimae uirgini choragium struitur, iam taedae lumen | |
| atrae fuliginis cinere marcescit, et sonus tibiae zygiae | 15 |
| mutatur in querulum Ludii modum cantusque laetus | |
| hymenaei lugubri finitur ululatu et puella nuptura | |
| deterget lacrimas ipso suo flammeo. Sic adfectae do- | |
| mus triste fatum cuncta etiam ciuitas congemebat | |
| luctuque publico confestim congruens edicitur iusti- | 20 |
| tium. | |
| Sed monitis caelestibus parendi neces- | 34.1 |
| sitas misellam Psychen ad destinatam poenam effla- | |
| gitabat. Perfectis igitur feralis thalami cum summo | |
| maerore sollemnibus toto prosequente populo uiuum | |
| producitur funus, et lacrimosa Psyche comitatur non | 5 |
| nuptias sed exequias suas. Ac dum maesti parentes et | |
| tanto malo perciti nefarium facinus perficere cunc- | |
| tantur, ipsa illa filia talibus eos adhortatur uocibus: | |
| "Quid infelicem senectam fletu diutino cruciatis? | |
| Quid spiritum uestrum, qui magis meus est, crebris | 10 |
| eiulatibus fatigatis? Quid lacrimis inefficacibus ora | |
| mihi ueneranda foedatis? Quid laceratis in uestris ocu- | |
| lis mea lumina? Quid canitiem scinditis? Quid pec- | |
| tora, quid ubera sancta tunditis? Haec erunt uobis | |
| egregiae formonsitatis meae praeclara praemia. Inui- | 15 |
| diae nefariae letali plaga percussi sero sentitis. Cum | |
| gentes et populi celebrarent nos diuinis honoribus, | |
| cum nouam me Venerem ore consono nuncuparent, | |
| tunc dolere, tunc flere, tunc me iam quasi peremptam | |
| lugere debuistis. Iam sentio iam uideo solo me no- | 20 |
| mine Veneris perisse. Ducite me et cui sors addixit | |
| scopulo sistite. Festino felices istas nuptias obire, | |
| festino generosum illum maritum meum uidere. Quid | |
| differo quid detrecto uenientem, qui totius orbis exi- | |
| tio natus est?" | 25 |
| Sic profata uirgo conticuit ingressuque | 35.1 |
| iam ualido pompae populi prosequentis sese miscuit. | |
| Itur ad constitutum scopulum montis ardui, cuius in | |
| summo cacumine statutam puellam cuncti deserunt, | |
| taedasque nuptiales, quibus praeluxerant, ibidem la- | 5 |
| crimis suis extinctas relinquentes deiectis capitibus | |
| domuitionem parant. Et miseri quidem parentes eius | |
| tanta clade defessi, clausae domus abstrusi tenebris, | |
| perpetuae nocti sese dedidere. Psychen autem pauen- | |
| tem ac trepidam et in ipso scopuli uertice deflentem | 10 |
| mitis aura molliter spirantis Zephyri uibratis hinc | |
| inde laciniis et reflato sinu sensim leuatam suo tran- | |
| quillo spiritu uehens paulatim per deuexa rupis excel- | |
| sae uallis subditae florentis cespitis gremio leniter de- | |
| lapsam reclinat. | 15 |