| LIBER X | |
| Die sequenti meus quidem dominus hortulanus | 10.1.1 |
| quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter | |
| eximiam impotentiam pulcherrime uapularat, ab illo | |
| praesepio nullo equidem contradicente diductum ab- | |
| ducit atque a suo contubernio—hoc enim mihi uide- | 5 |
| batur—sarcinis propriis onustum et prorsum exor- | |
| natum armatumque militariter producit ad uiam. | |
| Nam et galeam nitore praemicantem et scutum gere- | |
| bam longius relucens, sed etiam lanceam longissimo | |
| hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc | 10 |
| quidem causa, sed propter terrendos miseros uiatores | |
| in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar | |
| exercitus sedulo composuerat. Confecta campestri | |
| nec adeo difficili uia ad quandam ciuitatulam perue- | |
| nimus nec in stabulo, sed in domo cuiusdam decurio- | 15 |
| nis deuertimus. Statimque me commendato cuidam | |
| seruulo ipse ad praepositum suum, qui mille armato- | |
| rum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur. | |
| Post dies plusculos ibidem dissignatum sce- | 2.1 |
| lestum ac nefarium facinus memini, sed ut uos etiam | |
| legatis, ad librum profero. | |
| Dominus aedium habebat iuuenem filium probe lit- | |
| teratum atque ob id consequenter pietate modestia | 5 |
| praecipuum, quem tibi quoque prouenisse cuperes uel | |
| talem. Huius matre multo ante defuncta rursum | |
| matrimonium sibi reparauerat ductaque alia filium | |
| procreauerat alium, qui adaeque iam duodecimum | |
| annum aetatis supergressus erat. Sed nouerca forma | 10 |
| magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu | |
| naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa | |
| flagitium, oculos ad priuignum adiecit. Iam ergo, lec- | |
| tor optime, scito te tragoediam, non fabulam legere et | |
| a socco ad coturnum ascendere. | 15 |
| Sed mulier illa, quamdiu primis elementis Cupido | |
| paruulus nutriebatur, inbecillis adhuc eius uiribus | |
| facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat. | |
| At ubi completis igne uaesano totis praecordiis inmo- | |
| dice bacchatus Amor exaestuabat, saeuienti deo iam | 20 |
| succubuit, et languore simulato uulnus animi men- | |
| titur [in] corporis ualetudinem. Iam cetera salutis | |
| uultusque detrimenta et aegris et amantibus examus- | |
| sim conuenire nemo qui nesciat: pallor deformis, | |
| marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspi- | 25 |
| ritus cruciatus tarditate uehementior. Crederes et | |
| illam fluctuare tantum uaporibus febrium, nisi quod | |
| et flebat. Heu medicorum ignarae mentes, quid | |
| uenae pulsus, quid coloris intemperantia, quid fati- | |
| gatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter | 30 |
| laterum mutuae uicissitudines? Dii boni, quam facilis | |
| licet non artifici medico cuiuis tamen docto Veneriae | |
| cupidinis comprehensio, cum uideas aliquem sine cor- | |
| poris calore flagrantem! | |
| Ergo igitur inpatientia furoris altius agitata | 3.1 |
| diutinum rupit silentium et ad se uocari praecipit | |
| filium—quod nomen in eo, si posset, ne ruboris ad- | |
| moneretur, libenter eraderet. Nec adulescens aegrae | |
| parentis moratus imperium, senili tristitie striatam | 5 |
| gerens frontem, cubiculum petit, uxori patris ma- | |
| trique fratris utcumque debitum sistens obsequium. | |
| Sed illa cruciabili silentio diutissime fatigata et ut in | |
| quodam uado dubitationis haerens omne uerbum, | |
| quod praesenti sermoni putabat aptissimum, rursum | 10 |
| improbans nutante etiam nunc pudore, unde potissi- | |
| mum caperet exordium, decunctatur. At iuuenis | |
| nihil etiam tunc sequius suspicatus summisso uultu | |
| rogat ultro praesentis causas aegritudinis. Tunc illa | |
| nancta solitudinis damnosam occasionem prorumpit | 15 |
| in audaciam et ubertim adlacrimans laciniaque con- | |
| tegens faciem uoce trepida sic eum breuiter adfatur: | |
| 'Causa omnis et origo praesentis doloris set etiam | |
| medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es. Isti enim | |
| tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia | 20 |
| meis medullis acerrimum commouent incendium. | |
| Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio pa- | |
| tris omnino deterreat, cui morituram prorsus serua- | |
| bis uxorem. Illius enim recognoscens imaginem in tua | |
| facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fidu- | 25 |
| ciam, habes capax necessarii facinoris otium. Nam | |
| quod nemo nouit, paene non fit.' | |
| Repentino malo perturbatus adolescens, quan- | 4.1 |
| quam tale facinus protinus exhorruisset, non tamen | |
| negationis intempestiua seueritate putauit exaspe- | |
| randum, sed cautae promissionis dilatione lenien- | |
| dum. Ergo prolixe pollicetur et bonum caperet ani- | 5 |
| mum refectionique se ac saluti redderet impendio sua- | |
| det, donec patris aliqua profectione liberum uolup- | |
| tati concederetur spatium, statimque se refert a noxio | |
| conspectu nouercae. Et tam magnam domus cladem | |
| ratus indigere consilio pleniore ad quendam com- | 10 |
| pertae grauitatis educatorem senem protinus refert. | |
| Nec quicquam diutina deliberatione tam salubre ui- | |
| sum quam fuga celeri procellam fortunae saeuientis | |
| euadere. Sed impatiens uel exiguae dilationis mulier | |
| ficta qualibet causa confestim marito miris persuadet | 15 |
| artibus ad longissime dissitas festinare uillulas. Quo | |
| facto maturatae spei uaesania praeceps promissae | |
| libidinis flagitat uadimonium. Sed iuuenis, modo | |
| istud modo aliud causae faciens, execrabilem frustra- | |
| tur eius conspectum, quoad illa, nuntiorum uarietate | 20 |
| pollicitationem sibi denegatam manifesto perspiciens, | |
| mobilitate lubrica nefarium amorem ad longe dete- | |
| rius transtulisset odium. Et adsumpto statim ne- | |
| quissimo et ad omne facinus emancipato quodam | |
| dotali seruulo perfidiae suae consilia communicat; | 25 |
| nec quicquam melius uidetur quam uita miserum | |
| priuare iuuenem. Ergo missus continuo furcifer uene- | |
| num praesentarium comparat idque uino diligenter | |
| dilutum insontis priuigni praeparat exitio. | |
| Ac dum de oblationis opportunitate secum | 5.1 |
| noxii deliberant homines, forte fortuna puer ille | |
| iunior, proprius pessimae feminae filius, post matuti- | |
| num laborem studiorum domum se recipiens, prandio | |
| iam capto sitiens repertum uini poculum, in quo | 5 |
| uenenum latebat inclusum, nescius fraudis occultae | |
| continuo perduxit haustu. Atque ubi fratri suo para- | |
| tam mortem ebibit, exanimis terrae procumbit, ili- | |
| coque repentina pueri pernicie paedagogus commotus | |
| ululabili clamore matrem totamque ciet familiam. | 10 |
| Iamque cognito casu noxiae potionis uarie quisque | |
| praesentium auctores insimulabant extremi facino- | |
| ris. Sed dira illa femina et malitiae nouercalis exem- | |
| plar unicum non acerba filii morte, non parricidii | |
| conscientia, non infortunio domus, non luctu mariti | 15 |
| uel aerumna funeris commota cladem familiae in | |
| uindictae compendium traxit, missoque protinus cur- | |
| sore, qui uianti marito domus expugnationem nun- | |
| tiaret, ac mox eodem ocius ab itinere regresso perso- | |
| nata nimia temeritate insimulat priuigni ueneno | 20 |
| filium suum interceptum. Et hoc quidem non adeo | |
| mentiebatur, quod iam destinatam iuueni mortem | |
| praeuenisset puer, sed fratrem iuniorem fingebat ideo | |
| priuigni scelere peremptum, quod eius probrosae libi- | |
| dini, qua se comprimere temptauerat, noluisset suc- | 25 |
| cumbere. Nec tam immanibus contenta mendacis | |
| addebat sibi quoque ob detectum flagitium eundem | |
| illum gladium comminari. Tunc infelix duplici filio- | |
| rum morte percussus magnis aerumnarum procellis | |
| aestuat. Nam et iuniorem incoram sui funerari uide- | 30 |
| bat et alterum ob incestum parricidiumque capitis | |
| scilicet damnatum iri certo sciebat. Ad hoc uxoris | |
| dilectae nimium mentitis lamentationibus ad extre- | |
| mum subolis impellebatur odium. | |
| Vixdum pompae funebres et sepultura filii | 6.1 |
| fuerant explicatae, et statim ab ipso eius rogo senex | |
| infelix, ora sua recentibus adhuc rigans lacrimis tra- | |
| hensque cinere sordentem canitiem, foro se festinus | |
| immittit. Atque ibi tum fletu tum precibus genua | 5 |
| etiam decurionum contingens nescius fraudium pessi- | |
| mae mulieris in exitium reliqui filii plenis operabatur | |
| affectibus: illum incestum paterno thalamo, illum | |
| parricidam fraterno exitio et in comminata nouercae | |
| caede sicarium. Tanta denique miseratione tantaque | 10 |
| indignatione curiam sed et plebem maerens inflam- | |
| mauerat, ut remoto iudicandi taedio et accusationis | |
| manifestis probationibus et responsionis meditatis | |
| ambagibus cuncti conclamarint lapidibus obrutum | |
| publicum malum publice uindicari. | 15 |
| Magistratus interim metu periculi proprii, ne de | |
| paruis indignationis elementis ad exitium disciplinae | |
| ciuitatisque seditio procederet, partim decuriones | |
| deprecari, partim populares compescere, ut rite et | |
| more maiorum iudicio reddito et utrimquesecus alle- | 20 |
| gationibus examinatis ciuiliter sententia promeretur, | |
| nec ad instar barbaricae feritatis uel tyrannicae im- | |
| potentiae damnaretur aliquis inauditus et in pace pla- | |
| cida tam dirum saeculo proderetur exemplum. | |
| Placuit salubre consilium et ilico iussus | 7.1 |
| praeco pronuntiat, patres in curiam conuenirent. | |
| Quibus protinus dignitatis iure consueta loca residen- | |
| tibus rursum praeconis uocatu primus accusator in- | |
| cedit. Tunc demum clamatus inducitur etiam reus, | 5 |
| et exemplo legis Atticae Martiique iudicii causae pa- | |
| tronis denuntiat praeco neque principia dicere neque | |
| miserationem commouere. | |
| Haec ad istum modum gesta compluribus mutuo | |
| sermocinantibus cognoui. Quibus autem uerbis accu- | 10 |
| sator urserit, quibus rebus diluerit reus ac prorsus | |
| orationes altercationesque neque ipse absens apud | |
| praesepium scire neque ad uos, quae ignoraui, pos- | |
| sum enuntiare, sed quae plane comperi, ad istas lit- | |
| teras proferam. | 15 |
| Simul enim finita est dicentium contentio, ueri- | |
| tatem criminum fidemque probationibus certis in- | |
| strui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti | |
| placuit, atque illum potissimum seruum, qui solus | |
| haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus | 20 |
| oportere. Nec tantillum cruciarius ille uel fortuna | |
| tam magni iudicii uel confertae conspectu curiae uel | |
| certe noxia conscientia sua deterritus, quae ipse | |
| finxerat, quasi uera adseuerare atque adserere inci- | |
| pit: quod se uocasset indignatus fastidio nouercae | 25 |
| iuuenis, quod, ulciscens iniuriam, filii eius mandauerit | |
| necem, quod promisisset grande silentii praemium, | |
| quod recusanti mortem sit comminatus, quod uene- | |
| num sua manu temperatum dandum fratri reddiderit, | |
| quod ad criminis probationem reseruatum poculum | 30 |
| neclexisse <se> suspicatus sua postremum manu por- | |
| rexerit puero. | |
| Haec eximie nimis ad ueritatis imaginem uerbe- | |
| rone illo simulata cum trepidatione proferente fini- | |
| tum est iudicium. | 35 |
| Nec quisquam decurionum tam aequus re- | 8.1 |
| manserat iuueni, quin eum euidenter noxae comper- | |
| tum insui culleo pronuntiaret. Cum iam sententiae | |
| pares, cunctorum stilis ad unum sermonem congruen- | |
| tibus, ex more perpetuo in urnam aeream deberent | 5 |
| coici, quo semel conditis calculis, iam cum rei fortuna | |
| transacto, nihil postea commutari licebat, sed man- | |
| cipabatur potestas capitis in manum carnificis, unus e | |
| curia senior prae ceteris compertae fidi atque aucto- | |
| ritatis praecipuae medicus orificium urnae manu con- | 10 |
| tegens, ne quis mitteret calculum temere, haec ad | |
| ordinem pertulit: | |
| 'Quod aetatis sum, uobis adprobatum me uixisse | |
| gaudeo, nec patiar falsis criminibus petito reo mani- | |
| festum homicidium perpetrari nec uos, qui iure | 15 |
| iurando adstricti iudicatis, inductos seruuli mendacio | |
| peierare. Ipse non possum calcata numinum reli- | |
| gione conscientiam meam fallens perperam pronun- | |
| tiare. Ergo, ut res est, de me cognoscite. | |
| Furcifer iste, uenenum praesentarium com- | 9.1 |
| parare sollicitus centumque aureos solidos offerens | |
| pretium, me non olim conuenerat, quod aegroto cui- | |
| dam dicebat necessarium, qui morbi inextricabilis | |
| ueterno uehementer implicitus uitae se cruciatui | 5 |
| subtrahere gestiret. At ego, perspiciens malum istum | |
| uerberonem blaterantem atque inconcinne causifi- | |
| cantem certusque aliquod moliri flagitium, dedi | |
| quidem potionem, dedi; sed futurae quaestioni | |
| praecauens non statim pretium, quod offerebatur, | 10 |
| accepi, sed "Ne forte aliquis" inquam "istorum quos | |
| offers aureorum nequam uel adulter repperiatur, in | |
| hoc ipso sacculo conditos eos anulo tuo praenota, | |
| donec altera die nummulario praesente comproben- | |
| tur". Sic inductus signauit pecuniam, quam exinde, | 15 |
| ut iste repraesentatus est iudicio, iussi de meis ali- | |
| quem curriculo taberna promptam adferre et en ecce | |
| perlatam coram exhibeo. Videat et suum sigillum | |
| recognoscat. Nam quem ad modum eius ueneni fra- | |
| ter insimulari potest, quod iste comparauerit?' | 20 |
| Ingens exinde uerberonem corripit trepidatio | 10.1 |
| et in uicem humani coloris succedit pallor infernus | |
| perque uniuersa membra frigidus sudor emanabat: | |
| tunc pedes incertis alternationibus commouere, | |
| modo hanc, modo illam capitis partem scalpere et ore | 5 |
| semiclauso balbuttiens nescio quas afannas effutire, | |
| ut eum nemo prorsus a culpa uacuum merito crede- | |
| ret; sed reualescente rursus astutia constantissime | |
| negare et accersere mendacii non desinit medicum. | |
| Qui praeter iudicii religionem cum fidem suam coram | 10 |
| lacerari uideret, multiplicato studio uerberonem | |
| illum contendit redarguere, donec iussu magistra- | |
| tuum ministeria publica contrectatis nequissimi serui | |
| manibus anulum ferreum deprehensum cum signo | |
| sacculi conferunt, quae comparatio praecedentem | 15 |
| roborauit suspicionem. Nec rota uel eculeus more | |
| Graecorum tormentis eius apparata iam deerant, sed | |
| offirmatus mira praesumptione nullis uerberibus ac | |
| ne ipso quidem succumbit igni. | |
| Tum medicus: 'Non patiar' inquit 'hercules, | 11.1 |
| non patiar uel contra fas de innocente isto iuuene | |
| supplicium uos sumere uel hunc ludificato nostro | |
| iudicio poenam noxii facinoris euadere. Dabo enim | |
| rei praesentis euidens argumentum. Nam cum uene- | 5 |
| num peremptorium comparare pessimus iste gestiret | |
| nec meae sectae crederem conuenire causas ulli prae- | |
| bere mortis nec exitio sed saluti hominum medici- | |
| nam quaesitam esse didicissem, uerens ne, si daturum | |
| me negassem, intempestiua repulsa uiam sceleri sub- | 10 |
| ministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus | |
| hic potionem uel postremum gladio uel quouis telo | |
| nefas inchoatum perficeret, dedi uenenum, sed som- | |
| niferum, mandragoram illum grauedinis compertae | |
| famosum et morti simillimi soporis efficacem. Nec | 15 |
| mirum desperatissimum istum latronem certum extre- | |
| mae poenae, quae more maiorum in eum competit, | |
| cruciatus istos ut leuiores facile tolerare. Sed si uere | |
| puer meis temperatam manibus sumpsit potionem, | |
| uiuit et quiescit et dormit et protinus marcido sopore | 20 |
| discusso remeabit ad diem lucidam. Quod [siue per- | |
| emptus est] si morte praeuentus est, quaeratis licet | |
| causas mortis eius alias.' | |
| Ad istum modum seniore adorante placuit, et | 12.1 |
| itur confestim magna cum festinatione ad illud se- | |
| pulchrum quo corpus pueri depositum iacebat. Nemo | |
| de curia, de optimatibus nemo ac ne de ipso quidem | |
| populo quisquam, qui non illuc curiose confluxerit. | 5 |
| Ecce pater, suis ipse manibus coperculo capuli | |
| remoto, commodum discusso mortifero sopore surgen- | |
| tem postliminio mortis deprehendit filium eumque | |
| complexus artissime, uerbis impar praesenti gaudio, | |
| producit ad populum. Atque ut erat adhuc feralibus | 10 |
| amiculis instrictus atque obditus deportatur ad iudi- | |
| cium puer. Iamque liquido serui nequissimi atque | |
| mulieris nequioris patefactis sceleribus procedit in | |
| medium nuda ueritas et nouercae quidem perpetuum | |
| indicitur exilium, seruus uero patibulo suffigitur et | 15 |
| omnium consensu bono medico sinuntur aurei, | |
| opportuni somni pretium. Et illius quidem senis fa- | |
| mosa atque fabulosa fortuna prouidentiae diuinae | |
| condignum accepit exitum, qui momento modico | |
| immo puncto exiguo post orbitatis periculum adu- | 20 |
| lescentium duorum pater repente factus est. | |
| At ego tunc temporis talibus fatorum flucti- | 13.1 |
| bus uolutabar. Miles ille, qui me nullo uendente com- | |
| parauerat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui prae- | |
| cepto debitum sustinens obsequium, litteras ad mag- | |
| num scriptas principem Romam uersus perlaturus, | 5 |
| uicinis me quibusdam duobus seruis fratribus unde- | |
| cim denariis uendidit. His erat diues admodum do- | |
| minus. At illorum alter pistor dulciarius, qui panes | |
| et mellita concinnabat edulia, alter cocus, qui sapi- | |
| dissimis intrimentis sucuum pulmenta condita uapore | 10 |
| mollibat. Vnico illi contubernio communem uitam | |
| sustinebant meque ad uasa illa compluria gestanda | |
| praestinarant, quae domini regiones plusculas perer- | |
| rantis uariis usibus erant necessaria. Adsciscor | |
| itaque inter duos illos fratres tertius contubernalis, | 15 |
| haud ullo tempore tam beniuolam fortunam exper- | |
| tus. Nam uespera post opiparas cenas earumque | |
| splendidissimos apparatus multas numero partes in | |
| cellulam suam mei solebant reportare domini: ille | |
| porcorum, pullorum, piscium et cuiusce modi pulmen- | 20 |
| torum largissimas reliquias, hic panes, crustula, lu- | |
| cunculos, hamos, lacertulos et plura scitamenta mel- | |
| lita. Qui cum se refecturi clausa cellula balneas pe- | |
| tissent, oblatis ego diuinitus dapibus adfatim sagi- | |
| nabar. Nec enim tam stultus eram tamque uere asi- | 25 |
| nus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperri- | |
| mum faenum. | |
| Et diu quidem pulcherrime mihi furatrinae | 14.1 |
| procedebat artificium, quippe adhuc timide et satis | |
| parce subripienti de tam multis pauciora nec illis | |
| fraudes ullas in asino suspicantibus. At ubi fiducia | |
| latendi pleniore capta partes opimas quasque deuo- | 5 |
| rabam et iucundiora eligens abligurribam dulcia, | |
| suspicio non exilis fratrum pupugit animos, et quan- | |
| quam de me nihil etiam tum tale crederent, tamen | |
| cotidiani damni studiose uestigabant reum. | |
| Illi uero postremo etiam mutuo sese rapinae tur- | 10 |
| pissimae criminabantur, iamque curam diligentiorem | |
| et acriorem custodelam et dinumerationem adhibe- | |
| bant partium. Tandem denique rupta uerecundia sic | |
| alter alterum compellat: | |
| 'At istud iam neque aequum ac ne humanum qui- | 15 |
| dem cotidie te partes electiores surripere atque iis | |
| diuenditis peculium latenter augere, de reliquis | |
| aequam uindicare diuisionem. Si tibi denique socie- | |
| tas ista displicet, possumus omnia quidem cetera | |
| fratres manere, ab isto tamen nexu communionis | 20 |
| discedere. Nam uideo in immensum damni proceden- | |
| tem querelam nutrire nobis immanem discordiam.' | |
| Subicit alius: 'Laudo istam tuam mehercules et | |
| ipse constantiam, quod cotidie furatis clanculo par- | |
| tibus praeuenisti querimoniam, quam diutissime susti- | 25 |
| nens tacitus ingemescebam, ne uiderer rapinae sor- | |
| didae meum fratrem arguere. Sed bene, quod utrim- | |
| quesecus sermone prolato iacturae remedium quaeri- | |
| tur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis | |
| contentiones pariat.' | 30 |
| His et similibus altercati conuiciis deierantur | 15.1 |
| utrique nullam se prorsus fraudem, nullam denique | |
| subreptionem factitasse, sed plane debere cunctis arti- | |
| bus communis dispendii latronem inquiri; nam | |
| neque asinum, qui solus interesset, talibus cibis adfici | 5 |
| posse, et tamen cotidie partis electiles conparere | |
| nusquam, nec utique cellulam suam tam immanes | |
| inuolare muscas, ut olim Harpyiae fuere, quae diri- | |
| piebant Phineias dapes. | |
| Interea liberalibus cenis inescatus et humanis ad- | 10 |
| fatim cibis saginatus corpus obesa pinguitie compleue- | |
| ram, corium aruina suculenta molliueram, pilum libe- | |
| rali nitore nutriueram. Sed iste corporis mei decor | |
| pudori peperit grande dedecus. Insolita namque ter- | |
| goris uastitate commoti, faenum prorsus intactum | 15 |
| cotidie remanere cernentes, iam totos ad me dirigunt | |
| animos. Et hora consueta uelut balneas petituri clau- | |
| sis ex more foribus per quandam modicam cauernam | |
| rimantur me passim expositis epulis inhaerentem. | |
| Nec ulla cura iam damni sui habita mirati monstruo- | 20 |
| sas asini delicias risu maximo dirumpuntur uoca- | |
| toque uno et altero ac dein pluribus conseruis de- | |
| monstrant infandam memoratu hebetis iumenti gu- | |
| lam. Tantus denique ac tam liberalis cachinnus | |
| cunctos inuaserat, ut ad aures quoque praetereuntis | 25 |
| perueniret domini. | |
| Sciscitatus denique, quid bonum rideret fa- | 16.1 |
| milia, cognito quod res erat, ipse quoque per idem | |
| prospiciens foramen delectatur eximie; ac dehinc | |
| risu ipse quoque latissimo adusque intestinorum dolo- | |
| rem redactus, iam patefacto cubiculo proxime con- | 5 |
| sistens coram arbitratur. Nam et ego tandem ex ali- | |
| qua parte mollius mihi renidentis fortunae contem- | |
| platus faciem, gaudio praesentium fiduciam mihi sub- | |
| ministrante, nec tantillum commotus securus esita- | |
| bam, quoad nouitate spectaculi laetus dominus | 10 |
| aedium duci me iussit, immo uero suis etiam ipse ma- | |
| nibus ad triclinium perduxit mensaque posita omne | |
| genus edulium solidorum et inlibata fercula iussit ad- | |
| poni. At ego quanquam iam bellule suffarcinatus, | |
| gratiosum commendatioremque me tamen ei facere | 15 |
| cupiens esurienter exhibitas escas adpetebam. Nam et | |
| quid potissimum abhorreret asino excogitantes scru- | |
| pulose ad explorandam mansuetudinem id offerebant | |
| mihi, carnes lasere infectas, altilia pipere inspersa, | |
| pisces exotico iure perfusos. Interim conuiuium | 20 |
| summo risu personabat. Quidam denique praesens | |
| scurrula: 'Date' inquit 'sodali huic quippiam meri.' | |
| Quod dictum dominus secutus: 'Non adeo' respon- | |
| dit 'absurde iocatus es, furcifer; ualde enim fieri po- | |
| test, ut contubernalis noster poculum quoque mulsi | 25 |
| libenter adpetat.' Et 'heus', ait 'puer, lautum dili- | |
| genter ecce illum aureum cantharum mulso contem- | |
| pera et offer parasito meo; simul, quod ei praebibe- | |
| rim, commoneto.' | |
| Ingens exin oborta est epulonum expectatio. Nec | 30 |
| ulla tamen ego ratione conterritus, otiose ac satis ge- | |
| nialiter contorta in modum linguae postrema labia | |
| grandissimum illum calicem uno haustu perduxi. Et | |
| clamor exurgit consona uoce cunctorum salute me | |
| prosequentium. | 35 |
| Magno denique delibutus | 17.1 |
| gaudio dominus, uocatis seruis suis, emptoribus meis, | |
| iubet quadruplum restitui pretium meque cuidam | |
| acceptissimo liberto suo et satis peculiato magnam | |
| praefatus diligentiam tradidit. | 5 |
| Qui me satis humane satisque comiter nutriebat | |
| et, quo se patrono commendatiorem faceret, studio- | |
| sissime uoluptates eius per meas argutias instruebat. | |
| Et primum me quidem mensam accumbere suffixo | |
| cubito, dein adluctari et etiam saltare sublatis pri- | 10 |
| moribus pedibus perdocuit, quodque esset adprime | |
| mirabile, uerbis nutum commodare, ut quod nollem | |
| relato, quod uellem deiecto capite monstrarem, si- | |
| tiensque pocillatore respecto, ciliis alterna coniuens, | |
| bibere flagitarem. Atque haec omnia perfacile oboe- | 15 |
| diebam, quae nullo etiam monstrante scilicet facerem. | |
| Sed uerebar ne, si forte sine magistro humano ritu | |
| ederem pleraque, rati scaeuum praesagium porten- | |
| dere, uelut monstrum ostentumque me obtruncatum | |
| uulturiis opimum pabulum redderent. Iamque ru- | 20 |
| mor publice crebruerat, quo conspectum atque fami- | |
| gerabilem meis miris artibus effeceram dominum: | |
| hic est, qui sodalem conuiuamque possidet asinum | |
| luctantem, asinum saltantem, asinum uoces huma- | |
| nas intellegentem, sensum nutibus exprimentem. | 25 |
| Sed prius est ut uobis, quod initio facere | 18.1 |
| debueram, uel nunc saltem referam, quis iste uel | |
| unde fuerit: Thiasus—hoc enim nomine meus nun- | |
| cupabatur dominus—oriundus patria Corintho, | |
| quod caput est totius Achaiae prouinciae, ut eius pro- | 5 |
| sapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis | |
| honoribus quinquennali magistratui fuerat destina- | |
| tus, et ut splendori capessendorum responderet | |
| fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pol- | |
| licitus latius munificentiam suam porrigebat. De- | 10 |
| nique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam | |
| accesserat nobilissimas feras et famosos inde gladia- | |
| tores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis | |
| coemptisque omnibus domuitionem parabat. Spretis | |
| luculentis illis suis uehiculis ac posthabitis decoris | 15 |
| raedarum carpentis, quae partim contecta partim | |
| reuelata frustra nouissimis trahebantur consequiis, | |
| equis etiam Thessalicis et aliis iumentis Gallicanis, | |
| quibus generosa suboles perhibet pretiosam dignita- | |
| tem, me phaleris aureis et fucatis ephippiis et purpu- | 20 |
| reis tapetis et frenis argenteis et pictilibus balteis et | |
| tintinnabulis perargutis exornatum ipse residens | |
| amantissime nonnunquam comissimis adfatur ser- | |
| monibus atque inter alia pleraque summe se delectari | |
| profitebatur, quod haberet in me simul et conuiuam | 25 |
| et uectorem. | |
| At ubi partim terrestri partim maritimo iti- | 19.1 |
| nere confecto Corinthum accessimus, magnae ciuium | |
| turbae confluebant, ut mihi uidebatur, non tantum | |
| Thiasi studentes honori quam mei conspectus cu- | |
| pientes. Nam tanta etiam ibidem de me fama perua- | 5 |
| serat, ut non mediocri quaestui praeposito illi meo | |
| fuerim. Qui cum multos uideret nimio fauore lusus | |
| meos spectare gestientes, obserata fore atque singulis | |
| eorum sorsus admissis, stipes acceptans non paruas | |
| summulas diurnas corradere consuerat. | 10 |
| Fuit in illo conuenticulo matrona quaedam pollens | |
| et opulens. Quae more ceterorum uisum meum mer- | |
| cata ac dehinc multiformibus ludicris delectata per | |
| admirationem adsiduam paulatim in admirabilem | |
| mei cupidinem incidit; nec ullam uaesanae libidini | 15 |
| medelam capiens ad instar asinariae Pasiphaae com- | |
| plexus meos ardenter expectabat. Grandi denique | |
| praemio cum altore meo depecta est noctis unius | |
| concubitum; at ille nequaquam <anxius, ecquid> pos- | |
| set de me suaue prouenire, lucro suo tantum conten- | 20 |
| tus, adnuit. | |
| Iam denique cenati e triclinio domini deces- | 20.1 |
| seramus et iam dudum praestolantem cubiculo meo | |
| matronam offendimus. Dii boni, qualis ille quamque | |
| praeclarus apparatus! Quattuor eunuchi confestim | |
| puluillis compluribus uentose tumentibus pluma deli- | 5 |
| cata terrestrem nobis cubitum praestruunt, sed et | |
| stragula ueste auro ac murice Tyrio depicta probe | |
| consternunt ac desuper breuibus admodum, sed satis | |
| copiosis puluillis aliis nimis modicis, quis maxillas et | |
| ceruices delicatae mulieres suffulcire consuerunt, su- | 10 |
| perstruunt. Nec dominae uoluptates diutina sua | |
| praesentia morati, clausis cubiculi foribus facessunt. | |
| At intus cerei praeclara micantes luce nocturnas nobis | |
| tenebras inalbabant. | |
| Tunc ipsa cuncto prorsus spoliata tegmine, | 21.1 |
| taenia quoque, qua decoras deuinxerat papillas, lu- | |
| men propter adsistens, de stagneo uasculo multo sese | |
| perungit oleo balsamino meque indidem largissime | |
| perfricat, sed multo tanta impensius [cura] etiam | 5 |
| nares perfundit meas. Tunc exosculata pressule, non | |
| qualia in lupanari solent basiola iactari uel meretri- | |
| cum poscinummia uel aduentorum negantinummia, | |
| sed pura atque sincera instruit et blandissimos adfa- | |
| tus: 'Amo' et 'Cupio' et 'Te solum diligo' et 'Sine te | 10 |
| iam uiuere nequeo' et cetera, quis mulieres et alios | |
| inducunt et suas testantur adfectationes, capistroque | |
| me prehensum more, quo didiceram, reclinat facile, | |
| quippe cum nil noui nihilque difficile facturus mihi | |
| uiderer, praesertim post tantum temporis tam for- | 15 |
| monsae mulieris cupientis amplexus obiturus; nam | |
| et uino pulcherrimo atque copioso memet madefece- | |
| ram et ungento fraglantissimo prolubium libidinis | |
| suscitaram. | |
| Sed angebar plane non exili metu reputans, | 22.1 |
| quem ad modum tantis tamque magnis cruribus pos- | |
| sem delicatam matronam inscendere uel tam lucida | |
| tamque tenera et lacte ac melle confecta membra | |
| duris ungulis complecti labiasque modicas ambroseo | 5 |
| rore purpurantes tam amplo ore tamque enormi et | |
| saxeis dentibus deformi sauiari, nouissime quo pacto, | |
| quanquam ex unguiculis perpruriscens, mulier tam | |
| uastum genitale susciperet: heu me, qui dirrupta | |
| nobili femina bestiis obiectus munus instructurus sim | 10 |
| mei domini! Molles interdum uoculas et adsidua | |
| sauia et dulces gannitus commorsicantibus oculis ite- | |
| rabat illa, et in summa: 'Teneo te' inquit 'teneo, | |
| meum palumbulum, meum passerem' et cum dicto | |
| uanas fuisse cogitationes meas ineptumque monstrat | 15 |
| metum. Artissime namque complexa totum me pror- | |
| sus, sed totum recepit. Illa uero quotiens ei parcens | |
| nates recellebam, accedens, totiens nisu rabido et spi- | |
| nam prehendens meam adplicitiore nexu inhaerebat, | |
| ut hercules etiam deesse mihi aliquid ad supplendam | 20 |
| eius libidinem crederem, nec Minotauri matrem | |
| frustra delectatam putarem adultero mugiente. | |
| Iamque operosa et peruigili nocte transacta, uitata | |
| lucis conscientia facessit mulier condicto pari noctis | |
| futurae pretio. | 25 |
| Nec grauate magister meus uoluptates ex | 23.1 |
| eius arbitrio largiebatur partim mercedes amplissimas | |
| acceptando, partim nouum spectaculum domino | |
| praeparando. Incunctanter ei denique libidinis nos- | |
| trae totam detegit scaenam. At ille liberto magnifice | 5 |
| munerato destinat me spectaculo publico. Et quo- | |
| niam neque egregia illa uxor mea propter dignitatem | |
| neque prorsus ulla alia inueniri potuerat grandi prae- | |
| mio, uilis acquiritur aliqua sententia praesidis bestiis | |
| addicta, quae mecum incoram publica<ns pudici- | 10 |
| tia>m populi caueam frequentaret. Eius poenae ta- | |
| lem cognoueram fabulam. | |
| Maritum habuit, cuius pater peregre proficiscens | |
| mandauit uxori suae, matri eiusdem iuuenis—quod | |
| enim sarcina praegnationis oneratam eam relinque- | 15 |
| bat—ut, si sexus sequioris edidisset fetum, protinus | |
| quod esset editum necaretur. At illa, per absentiam | |
| mariti nata puella, insita matribus pietate praeuenta | |
| desciuit ab obsequio mariti eamque prodidit uicinis | |
| alumnandam, regressoque iam marito natam neca- | 20 |
| tamque nuntiauit. Sed ubi flos aetatis nuptialem | |
| uirgini diem flagitabat nec ignaro marito dotare | |
| filiam pro natalibus quibat, quod solum potuit, filio | |
| suo tacitum secretum aperuit. Nam et oppido uere- | |
| batur ne quo casu, caloris iuuenalis impetu lapsus, | 25 |
| nescius nesciam sororem incurreret. Sed pietatis | |
| spectatae iuuenis et matris obsequium et sororis offi- | |
| cium religiose dispensat et arcanis domus uenerabilis | |
| silentii custodiae traditis, plebeiam facie tenus prae- | |
| tendens humanitatem, sic necessarium sanguinis sui | 30 |
| munus adgreditur ut desolatam uicinam puellam | |
| parentumque praesidio uiduatam domus suae tutela | |
| receptaret ac mox artissimo multumque sibi dilecto | |
| contubernali, largitus de proprio dotem, liberalissime | |
| traderet. | 35 |
| Sed haec bene atque optime plenaque cum | 24.1 |
| sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere | |
| non potuerunt, cuius instinctu domum iuuenis pro- | |
| tinus se direxit saeua Riualitas. Et ilico haec eadem | |
| uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat | 5 |
| addicta, coepit puellam uelut aemulam tori succu- | |
| bamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc | |
| crudelissimis laqueis mortis insidiari. Tale denique | |
| comminiscitur facinus. | |
| Anulo mariti surrepto rus profecta mittit quen- | 10 |
| dam seruulum sibi quidem fidelem, sed de ipsa Fide | |
| pessime merentem, qui puellae nuntiaret quod eam | |
| iuuenis profectus ad uillulam uocaret ad sese, addito | |
| ut sola et sine ullo comite quam maturissime perue- | |
| niret. Et ne qua forte nasceretur ueniendi cunctatio, | 15 |
| tradit anulum marito subtractum, qui monstratus | |
| fidem uerbis adstipularetur. At illa mandatu fra- | |
| tris obsequens—hoc enim nomen sola sciebat— | |
| respecto etiam signo eius, quod offerebatur, nauiter, | |
| ut praeceptum fuerat, incomitata festinat. Sed ubi | 20 |
| fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum | |
| accessit, tunc illa uxor egregia sororem mariti libidi- | |
| nosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam | |
| flagris ultime uerberat, dehinc, quod res erat, cla- | |
| mantem quodque frustra paelicatus indignatione bul- | 25 |
| liret fratrisque nomen saepius iterantem uelut men- | |
| titam atque cuncta fingentem titione candenti inter | |
| media femina detruso crudelissime necauit. | |
| Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et | 25.1 |
| maritus accurrunt uariisque lamentationibus defle- | |
| tam puellam tradunt sepulturae. Nec iuuenis sororis | |
| suae mortem tam miseram et qua minime par erat | |
| inlatam aequo tolerare quiuit animo, sed medullitus | 5 |
| dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore per- | |
| fusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi | |
| quoque iam medela uideretur esse necessaria. Sed | |
| uxor, quae iam pridem nomen uxoris cum fide perdi- | |
| derat, medicum conuenit quendam notae perfidiae, | 10 |
| qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna | |
| dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus | |
| quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem mo- | |
| mentarium uenenum uenderet, ipsa autem emeret | |
| mortem mariti sui. Quo compecto simulatur neces- | 15 |
| saria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa | |
| praenobilis potio, quam sacram doctiores nominant, | |
| sed in eius uicem subditur alia Proserpinae sacra Sa- | |
| luti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et | |
| adfinibus aegroto medicus poculum probe tempera- | 20 |
| tum manu sua porrigebat. | |
| Sed audax illa | 26.1 |
| mulier, ut simul et conscium sceleris amoliretur et | |
| quam desponderat pecuniam lucraretur, coram de- | |
| tento calice: 'Non prius', inquit 'medicorum optime, | |
| non prius carissimo mihi marito trades istam potio- | 5 |
| nem quam de ea bonam partem hauseris ipse. Vnde | |
| enim scio an noxium in ea lateat uenenum? Quae res | |
| utique te tam prudentem tamque doctum uirum ne- | |
| quaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem | |
| mariti sollicita necessariam adfero pietatem.' | 10 |
| Qua mira desperatione truculentae feminae re- | |
| pente perturbatus medicus excussusque toto consilio | |
| et ob angustiam temporis spatio cogitandi priuatus, | |
| antequam trepidatione aliqua uel cunctatione ipsa | |
| daret malae conscientiae suspicionem, indidem de | 15 |
| potione gustauit ampliter. Quam fidem secutus adu- | |
| lescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. | |
| Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus | |
| quam celerrime domum remeabat, salutifera potione | |
| pestem praecedentis ueneni festinans extinguere. | 20 |
| Nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, | |
| truculenta mulier ungue latius a se discedere passa | |
| est—'priusquam' inquit 'digesta potione medicinae | |
| prouentus appareat'—, sed aegre precibus et obtes- | |
| tationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire | 25 |
| concessit. Interdum perniciem caecam totis uisceri- | |
| bus furentem medullae penitus adtraxerant, multum | |
| denique saucius et grauedine somnulenta iam demer- | |
| sus domum peruadit aegerrime. Vixque enarratis | |
| cunctis ad uxorem mandato saltem promissam mer- | 30 |
| cedem mortis geminatae deposceret, sic elisum uio- | |
| lenter spectatissimus medicus effundit spiritum. | |
| Nec ille tamen iuuenis diutius uitam te- | 27.1 |
| nuerat, sed inter fictas mentitasque lacrimas uxoris | |
| pari casu mortis fuerat extinctus. Iamque eo sepulto, | |
| paucis interiectis diebus, quis feralia mortuis litantur | |
| obsequia, uxor medici pretium geminae mortis petens | 5 |
| aderat. Sed mulier usquequaque sui similis, fidei | |
| supprimens faciem, praetendens imaginem, blandi- | |
| cule respondit et omnia prolixe adcumulateque pol- | |
| licetur et statutum praemium sine mora se redditu- | |
| ram constituit, modo pauxillum de ea potione lar- | 10 |
| giri sibi uellet ad incepti negotii persecutionem. Quid | |
| pluribus? Laqueis fraudium pessimarum uxor in- | |
| ducta medici facile consentit et, quo se gratiorem | |
| locupleti feminae faceret, properiter domo petitam | |
| totam prorsus ueneni pyxidem mulieri tradidit. Quae | 15 |
| grandem scelerum nancta materiam longe lateque | |
| cruentas suas manus porrigit. | |
| Habebat filiam paruulam de marito, | 28.1 |
| quem nuper necauerat. Huic infantulae quod leges | |
| necessariam patris successionem deferrent, sustine- | |
| bat aegerrime inhiansque toto filiae patrimonio in- | |
| minebat et capiti. Ergo certa defunctorum liberorum | 5 |
| matres sceleratas hereditates excipere, talem paren- | |
| tem praebuit, qualem exhibuerat uxorem, prandioque | |
| commento pro tempore et uxorem medici simul et | |
| suam filiam ueneno eodem percutit. Sed paruulae | |
| quidem tenuem spiritum et delicata ac tenera prae- | 10 |
| cordia conficit protinus uirus infestum, at uxor me- | |
| dici, dum noxiis ambagibus pulmones eius pererrat | |
| tempestas detestabilis potionis, primum suspicata, | |
| quod res erat, mox urgente spiritu iam certo certior | |
| contendit ad ipsam praesidis domum magnoque | 15 |
| fidem eius protestata clamore et populi concitato | |
| tumultu, utpote tam immania detectura flagitia, effi- | |
| cit, statim sibi simul et domus et aures praesidis pate- | |
| fierent. Iamque ab ipso exordio crudelissimae mu- | |
| lieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, re- | 20 |
| pente mentis nubilo turbine correpta semihiantes | |
| adhuc compressit labias et, attritu dentium longo | |
| stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis | |
| corruit. Nec ille uir, alioquin exercitus, tam multi- | |
| forme facinus excetrae uenenatae dilatione languida | 25 |
| passus marcescere confestim cubiculariis mulieris ad- | |
| tractis ui tormentorum ueritatem eruit atque illam, | |
| minus quidem quam merebatur, sed quod dignus cru- | |
| ciatus alius excogitari non poterat, certe bestiis obi- | |
| ciendam pronuntiauit. | 30 |
| Talis mulieris publicitus matrimonium | 29.1 |
| confarreaturus ingentique angore oppido suspensus | |
| expectabam diem muneris, saepius quidem mortem | |
| mihimet uolens consciscere, priusquam scelerosae mu- | |
| lieris contagio macularer uel infamia publici spectaculi | 5 |
| depudescerem. Sed priuatus humana manu, priuatus | |
| digitis, ungula rutunda atque mutila gladium strin- | |
| gere nequaquam poteram. Plane tenui specula sola- | |
| bar clades ultimas, quod uer in ipso ortu iam gemmu- | |
| lis floridis cuncta depingeret et iam purpureo nitore | 10 |
| prata uestiret et commodum dirrupto spineo tegmine | |
| spirantes cinnameos odores promicarent rosae, quae | |
| me priori meo Lucio redderent. | |
| Dies ecce muneri destinatus aderat. Ad conseptum | |
| caueae prosequente populo pompatico fauore dedu- | 15 |
| cor. Ac dum ludicris scaenicorum choreis primitiae | |
| spectaculi dedicantur, tantisper ante portam consti- | |
| tutus pabulum laetissimi graminis, quod in ipso ger- | |
| minabat aditu, libens adfectabam, subinde curiosos | |
| oculos patente porta spectaculi prospectu gratissimo | 20 |
| reficiens. | |
| Nam puelli puellaeque uirenti florentes aetatula, | |
| forma conspicui, ueste nitidi, incessu gestuosi, Grae- | |
| canicam saltaturi pyrricam dispositis ordinationibus | |
| decoros ambitus inerrabant nunc in orbem rotatum | 25 |
| flexuosi, nunc in obliquam seriem conexi et in qua- | |
| dratum patorem cuneati et in cateruae discidium | |
| separati. At ubi discursus reciproci multinodas am- | |
| bages tubae terminalis cantus explicuit, aulaeo sub- | |
| ducto et complicitis siparis scaena disponitur. | 30 |
| Erat mons ligneus, ad instar incliti montis | 30.1 |
| illius, quem uates Homerus Idaeum cecinit, sublimi | |
| instructus fabrica, consitus uirectis et uiuis arboribus, | |
| summo cacumine, de manibus fabri fonte manante, | |
| fluuialis aquas eliquans. Capellae pauculae tonde- | 5 |
| bant herbulas et in modum Paridis, Phrygii pastoris, | |
| barbaricis amiculis umeris defluentibus, pulchre in- | |
| dusiatus adulescens, aurea tiara contecto capite, pe- | |
| cuarium simulabat magisterium. Adest luculentus | |
| puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum | 10 |
| tegebat umerum, flauis crinibus usquequaque con- | |
| spicuus, et inter comas eius aureae pinnulae colliga- | |
| tione simili sociatae prominebant; quem [cadu- | |
| caeum] et uirgula Mercurium indicabat. Is salta- | |
| torie procurrens malumque bracteis inauratum dextra | 15 |
| gerens <adulescenti>, qui Paris uidebatur, porrigit, | |
| quid mandaret Iuppiter nutu significans, et protinus | |
| gradum scitule referens e conspectu facessit. | |
| Insequitur puella uultu honesta in deae Iunonis | |
| speciem similis: nam et caput stringebat diadema | 20 |
| candida, ferebat et sceptrum. Inrupit alia, quam pu- | |
| tares Mineruam, caput contecta fulgenti galea—et | |
| oleaginea corona tegebatur ipsa galea—clypeum attol- | |
| lens et hastam quatiens et qualis illa, cum pugnat. | |
| Super has introcessit alia, uisendo decore | 31.1 |
| praepollens, gratia coloris ambrosei designans Vene- | |
| rem, qualis fuit Venus, cum fuit uirgo, nudo et intecto | |
| corpore perfectam formonsitatem professa, nisi quod | |
| tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pu- | 5 |
| bem. Quam quidem laciniam curiosulus uentus satis | |
| amanter nunc lasciuiens reflabat, ut dimota pateret | |
| flos aetatulae, nunc luxurians aspirabat, ut adhae- | |
| rens pressule membrorum uoluptatem graphice linia- | |
| ret. Ipse autem color deae diuersus in speciem, cor- | 10 |
| pus candidum, quod caelo demeat, amictus caeru- | |
| lus, quod mari remeat. | |
| Iam singulas uirgines, quae deae putabantur, <sui | |
| tutabantur> comites, Iunonem quidem Castor et Pol- | |
| lux, quorum capita cassides ouatae stellarum apici- | 15 |
| bus insignes contegebant, sed et isti Castores erant | |
| scaenici pueri. Haec puella uarios modulos Iastia | |
| concinente tibia procedens quieta et inadfectata gesti- | |
| culatione nutibus honestis pastori pollicetur, si sibi | |
| praemium decoris addixisset, sese regnum totius | 20 |
| Asiae tributuram. At illam quam cultus armorum | |
| Mineruam fecerat duo pueri muniebant, proeliaris | |
| deae comites armigeri, Terror et Metus, nudis insul- | |
| tantes gladiis. At pone tergum tibicen Dorium cane- | |
| bat bellicosum et permiscens bombis grauibus tinni- | 25 |
| tus acutos in modum tubae saltationis agilis uigo- | |
| rem suscitabat. Haec inquieto capite et oculis in | |
| aspectu minacibus citato et intorto genere gesticula- | |
| tionis alacer demonstrabat Paridi, si sibi formae uic- | |
| toriam tradidisset, fortem tropaeisque bellorum incli- | 30 |
| tum suis adminiculis futurum. | |
| Venus ecce cum magno fauore caueae in | 32.1 |
| ipso meditullio scaenae, circumfuso populo laetissimo- | |
| rum paruulorum, dulce subridens constitit amoene: | |
| illos teretes et lacteos puellos diceres tu Cupidines | |
| ueros de caelo uel mari commodum inuolasse; nam | 5 |
| et pinnulis et sagittulis et habitu cetero formae prae- | |
| clare congruebant et uelut nuptialis epulas obiturae | |
| dominae coruscis praelucebant facibus. Et influunt | |
| innuptarum puellarum decorae suboles, hinc Gratiae | |
| gratissimae, inde Horae pulcherrimae, quae iaculis | 10 |
| floris serti et soluti deam suam propitiantes scitissi- | |
| mum construxerant chorum, dominae uoluptatum | |
| ueris coma blandientes. Iam tibiae multiforabiles can- | |
| tus Lydios dulciter consonant. Quibus spectatorum | |
| pectora suaue mulcentibus, longe suauior Venus pla- | 15 |
| cide commoueri cunctantique lente uestigio et leniter | |
| fluctuante spinula et sensim adnutante capite coepit | |
| incedere mollique tibiarum sono delicatis respondere | |
| gestibus et nunc mite coniuentibus nunc acre commi- | |
| nantibus gestire pupulis et nonnunquam saltare solis | 20 |
| oculis. Haec ut primum ante iudicis conspectum facta | |
| est, nisu brachiorum polliceri uidebatur, si fuisset | |
| deabus ceteris antelata, daturam se nuptam Paridi | |
| forma praecipuam suique consimilem. Tunc animo | |
| uolenti Phrygius iuuenis malum, quod tenebat, au- | 25 |
| reum uelut uictoriae calculum puellae tradidit. | |
| Quid ergo miramini, uilissima capita, | 33.1 |
| immo forensia pecora, immo uero togati uulturii, si | |
| toti nunc iudices sententias suas pretio nundinantur, | |
| cum rerum exordio inter deos et homines agitatum | |
| iudicium corruperit gratia et originalem sententiam | 5 |
| magni Iouis consiliis electus iudex rusticanus et opi- | |
| lio lucro libidinis uendiderit cum totius etiam suae | |
| stirpis exitio? Sic hercules et aliud sequensque iudi- | |
| cium inter inclitos Achiuorum duces celebratum, | |
| [uel] cum falsis insimulationibus eruditione doctri- | 10 |
| naque praepollens Palamedes proditionis damnatur, | |
| uirtute Martia praepotenti praefertur Vlixes modicus | |
| Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud | |
| legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae | |
| magistros? Nonne diuinae prudentiae senex, quem | 15 |
| sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphi- | |
| cus, fraude et inuidia nequissimae factionis circum- | |
| uentus uelut corruptor adulescentiae, quam frenis | |
| cohercebat, herbae pestilentis suco noxio peremptus | |
| est relinquens ciuibus ignominiae perpetuae macu- | 20 |
| lam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius | |
| sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis stu- | |
| dio iurent in ipsius nomen? Sed nequis indignationis | |
| meae reprehendat impetum secum sic reputans: | |
| 'Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum?', | 25 |
| rursus, unde decessi, reuertar ad fabulam. | |
| Postquam finitum est illud Paridis iudi- | 34.1 |
| cium, Iuno quidem cum Minerua tristes et iratis | |
| similes e scaena redeunt, indignationem repulsae ges- | |
| tibus professae, Venus uero gaudens et hilaris laeti- | |
| tiam suam saltando toto cum choro professa est. | 5 |
| Tunc de summo montis cacumine per quandam la- | |
| tentem fistulam in excelsum prorumpit uino crocus | |
| diluta sparsimque defluens pascentis circa capellas | |
| odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae | |
| speciem canitiem propriam luteo colore mutarent. | 10 |
| Iamque tota suaue fraglante cauea montem illum | |
| ligneum terrae uorago decepit. | |
| Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit | |
| cursum petiturus iam populo postulante illam de pu- | |
| blico carcere mulierem, quam dixi propter multi- | 15 |
| forme scelus bestis esse damnatam meisque praecla- | |
| ris nuptiis destinatam. Et iam torus genialis scilicet | |
| noster futurus accuratissime disternebatur lectus In- | |
| dica testudine perlucidus, plumea congerie tumidus, | |
| ueste serica floridus. At ego praeter pudorem | 20 |
| obeundi publice concubitus, praeter contagium sce- | |
| lestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis | |
| maxime cruciabar sic ipse mecum reputans, quod in | |
| amplexu Venerio scilicet nobis cohaerentibus, quae- | |
| cumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, | 25 |
| non adeo uel prudentia sollers uel artificio docta uel | |
| abstinentia frugi posset prouenire, ut adiacentem | |
| lateri meo laceraret mulierem, mihi uero quasi in- | |
| demnato et innoxio parceret. | |
| Ergo igitur non de pudore iam, sed de | 35.1 |
| salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo | |
| probe coaptando districtus inseruit et tota familia | |
| partim ministerio uenationis occupata partim uolup- | |
| tario spectaculo adtonita meis cogitationibus liberum | 5 |
| tribuebatur arbitrium, nec magnopere quisquam | |
| custodiendum tam mansuetum putabat asinum, pau- | |
| latim furtiuum pedem proferens portam, quae | |
| proxima est, potitus iam cursu memet celerrimo | |
| proripio sexque totis passuum milibus perniciter con- | 10 |
| fectis Cenchreas peruado, quod oppidum audit qui- | |
| dem nobilissimae coloniae Corinthiensium, adluitur | |
| autem Aegaeo et Saronico mari. Inibi portus etiam | |
| tutissimum nauium receptaculum magno frequenta- | |
| tur populo. Vitatis ergo turbulis et electo secreto | 15 |
| litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam | |
| mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus | |
| refoueo. Nam et ultimam diei metam curriculum | |
| solis deflexerat et uespertinae me quieti traditum | |
| dulcis somnus oppresserat. | 20 |