Samos Icario in mari modica insula est—exaduersum 15.1
Miletos—ad occidentem eius sita nec ab ea multo pelagi
dispescitur: utramuis clementer nauigantem dies alter in
portu sistit. ager frumento piger, aratro inritus, fecundior
oliueto, nec uinitori nec holeris cul<tori cul>patur. ruratio om- 5
nis in sarculo et surculo, quorum prouentu magis fruc-
tuosa insula est quam frugifera. ceterum et incolis frequens
et hospitibus celebrata. oppidum habet, nequaquam pro
gloria, sed quod fuisse amplum semiruta moenium multi-
fariam indicant. enimuero fanum Iunonis antiquitus fami- 10
geratum; id fanum secundo litore, si recte recordor uiam,
uiginti haud amplius stadia oppido abest. ibi donarium deae
perquam opulentum: plurima auri et argenti ratio in lan-
cibus, speculi<s>, poculis et cuiuscemodi utensilibus magna
etiam uis aeris uario effigiatu, ueterrimo et spectabili opere: 15
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno
dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse; quidam Pytha-
gorae eam falso existimant. adulescens est uisenda pulchri-
tudine, crinibus <a> fronte parili separatu per malas remul-
sis, pone autem coma prolixior interlucentem ceruicem 20
scapularum finibus obumbrat, ceruix suci plena, malae uberes,
genae teretes, at medio mento lacullatura, eique prorsus
citharoedicus status: deam conspiciens, canenti similis,
tunicam picturis uariegatam deorsus ad pedes deiectus ipsos,
Graecanico cingulo, chlamyde uelat utrumque brachium ad 25
usque articulos palmarum, cetera decoris [i]striis dependent;
cithara balteo caelato apta strictim sustinetur; manus eius
tenerae, procerulae: laeua distantibus digitis neruos molitur,
dextra psallentis gestu pulsabulum citharae admouet, ceu
parata percutere, cum uox in cantico interquieuit; quod 30
interim canticum uidetur ore tereti semihiantibus in conatu
labellis eliquare. uerum haec quidem statua esto cuiuspiam
puberum, qui[s] Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum
amicitiae gratia cantilat; ceterum multum abest Pythagorae
philosophi statuam esse; et natu[s] Samius et pulchritudine 35
adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doc-
tissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potie-
batur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
quippe eo commodum dominari orso profugit ex insula
clanculo Pythagoras, patre Mnesarcho nuper amisso, quem 40
comperio inter sellularios artifices gemmis faberrime scul-
pendis laudem magis quam opem quaesisse. sunt qui Pytha-
goran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis,
Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum
magos ac praecipue Zoroast<r>en, omnis diuini arc[h]ani 45
antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium
principe reciperatum. uerum enimuero celebrior fama opti-
net sponte eum petisse Aegyptias disciplinas atque ibi a sa-
cerdotibus caerimoniarum incredundas potentias, numerorum
admirandas uices, geometriae sollertissimas formulas <didi- 50
cisse>; nec his artibus animi expletum mox Chaldaeos atque inde
Bracmanos—hi sapientes uiri sunt, Indiae gens est—eorum
ergo Bracmanum gymnosophistas adisse. Chaldaei sideralem
scientiam, numinum uagantium statos ambitus, utrorumque
uarios effectus in genituris hominum ostendere nec non me- 55
dendi remedia mortalibus latis pecuniis terra caeloque et
mari conquisita, Bracmani autem pleraque philosophiae
eius contulerunt, quae mentium documenta, quae corporum
exercitamenta, quot partes animi, quot uices uitae, quae
diis manibus pro merito suo cuique tormenta uel praemia. 60
quin etiam Pherecydes Syro ex insula oriundus, qui primus
uersuum nexu repudiato conscribere ausus est passis uerbis,
soluto locutu, libera oratione, eum quoque Pythagoras
magistrum coluit et infandi morbi putredine in serpentium
scabiem solutum religiose humauit. fertur et penes Anaxi- 65
mandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et
Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem
disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creo-
p<h>yli discipulum, qui Creop<h>ylus memoratur poetae
<H>omeri hospes et aemulator canendi fuisse. tot ille 70
doctoribus eruditus, tot tamque multiiugis calicibus disci-
plinarum toto orbe haustis, uir praesertim ingenio ingenti
ac profecto super captum hominis animi augustior, primus
philosophiae nuncupat[i]or et conditor, nihil prius disci-
pulos suos docuit quam tacere, primaque apud eum medi- 75
tatio sapienti futuro linguam omnem coercere uerba<que>,
quae uolantia poetae appellant, ea uerba detractis pinnis
intra murum candentium dentium premere. prorsus, inquam,
hoc erat primum sapientiae rudimentum, meditari condis-
cere, loquitari dediscere. non in totum aeuum tamen uocem 80
desuescebant, nec omnes pari tempore elingues magistrum
sectabantur, sed grauioribus uiris breui spatio satis uide-
batur taciturnitas modificata, loquaciores enimuero ferme
in quinquennium uelut exilio uocis punieba<n>tur. porro
noster Plato, nihil ab hac secta uel paululum deuius, pytha- 85
gorissat in plurimis; aeque et ipse <ut> in nomen eius a
magistris meis adoptarer, utrumque meditationibus acade-
micis didici, et, cum dicto opus est, inpigre dicere, et, cum
tacito opus est, libenter tacere. qua moderatione uideor ab
omnibus tuis antecessoribus haud minus oportuni silentii 90
laudem quam tempestiuae uocis testimonium consecutus. 16.1
  Priusquam uobis occipiam, principes Africae uiri, gratias
agere ob statuam, quam mihi praesenti honeste postulastis
et absenti benigne decreuistis, prius uolo causam uobis
allegare, cur aliquam multos dies a conspectu auditorii 5
afuerim contulerimque me ad Persianas aquas, gratissima
prorsus et sanis natabula et aegris medicabula—quippe ita
institui omne uitae meae tempus uobis probare, quibus me
in perpetuum firmiter dedicaui: nihil tantum, nih<i>l tan-
tulum faciam, quin eius uos et gnaros et iudices habeam— 10
quid igitur de repentino ab hoc splendidissimo conspectu
uestro distulerim. exemplum eius rei paulo secus similli-
mum memorabo, quam inprouisa pericula hominibus subito
oboriantur, de Philemone comico. de ingenio eius qui satis
nostis, de interitu paucis cognoscite. an etiam de ingenio 15
pauca uultis?
  Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor,
fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum
eo, fortasse impar, certe aemulus. namque eum etiam uicit
saepenumero—pudet dicere. repperias tamen apud ipsum 20
multos sales, argumenta lepide inflexa, adgnitus lucide
explicatos, personas rebus competentes, sententias uitae
congruentes, ioca non infra soccum, seria non usque ad
coturnum. rarae apud illum corruptelae, [e]tuti errores,
concessi amores. nec eo minus et leno periurus et amator 25
feruidus et seruulus callidus et amica illudens et uxor in-
hibens et mater indulgens et patruus obiurgator et sodalis
opitulator et miles proeliator, sed et parasiti edaces et
parentes tenaces et meret<r>ices procaces. hisce laudibus
diu in arte comoedica nobilis forte recitabat partem fabulae, 30
quam recens fecerat, cumque iam in tertio actu, quod genus
in comoedia fieri amat, iucundiores adfectus moueret, imber
repentino coortus, ita ut mihi ad uos uenit usus nuperrime,
differri auditorii coetum et auditionis coeptum coegit: reli-
cum tamen, uariis postulantibus, sine intermissione dein- 35
cipiti die perlecturum. postridie igitur maximo studio
ingens hominum frequentia conuenere; sese quisque exaduer-
sum quam proxime collocat; serus adueniens amicis adnuit,
locum sessui impertiant: extimus quisque excuneati que-
runtur; farto toto theatro ingens stipatio, occipiunt inter se 40
queri; qui non adfuerant percontari ante dicta, qui ad-
fuerant recordari audita, cunctisque iam prioribus gnaris
sequentia expectare. interim dies ire, neque Philemon ad
condictum uenire; quidam tarditatem poetae murmurari,
plures defendere. sed ubi diutius aequo sedetur nec Phile- 45
mon uspiam comparet, missi ex promptioribus qui acci[p]e-
rent, atque eum in suo sibi lectulo mortuum offendunt.
commodum ille anima edita obriguerat, iacebatque incumbens
toro, similis cogitanti: adhuc manus uolumini implexa, ad-
huc os recto libro impressus, sed enim iam animae uacuus, 50
libri oblitus et auditorii securus. stetere paulisper qui
introierant, perculsi tam inopinatae rei, tam formonsae mor-
tis miraculo. dein regressi ad populum renuntiauere Phile-
monem poetam, qui expectaretur qui in theatro fictum argu-
mentum finiret, iam domi ueram fabulam consummasse; 55
enimuero iam dixisse rebus humanis ualere et plaudere, suis
uero familiaribus dolere et plangere; hesternum illi<s> im-
brem lacrimas auspicasse; comoediam eius prius ad fune-
brem facem quam ad nubtialem uenisse; proin, quoniam
poeta optimus personam uitae deposuerit, recta de audi- 60
torio eius exequias eundum, legenda eius esse nunc ossa,
mox carmina.
  Haec ego ita facta, ut commemoraui, olim didiceram, sed
hodie s<u>m e meo periculo recordatus. nam, ut meministis
profecto, cum impedita esset imbri recitatio, in propinquum 65
diem uobis uolentibus protuli, et quidem Philemonis
exemplo paenissime; quippe eodem die in palaestra adeo
uehementer talum inuerti, ut minimum a[d]fuerim, quin
articulum etiam a crure defringerem. tamen articulus loco
concessit exque eo luxu adhuc fluxus est. et iam dum eum 70
ingenti plaga reconcilio, iamiam sudoro adfatim corpore
diutule obrigui; inde acerbus dolor intestinorum coortus
modico ante sedatus est, quam me denique uiolentus exani-
maret et Philemonis ritu compelleret ante letum abire quam
lectum, potius implere fata quam fanda, consummare potius 75
animam quam historiam. cum primum igitur apud Persia-
nas aquas leni temperie nec minus utiquam blando fomento
gressum reciperaui, nondum quidem ad innitendum idonee,
sed quantum ad uos festinanti satis uideba[n]tur, ueniebam
redditum quod pepigeram, cum interim uos mihi beneficio 80
uestro non tantum clauditatem dempsistis, uerum etiam
pernicitatem addidistis.
  An non properandum mihi erat, ut pro eo honore uobis
multas gratias dicerem, pro quo nullas preces dixeram?
non quin magnitudo Carthaginis mereatur etiam <a> philo- 85
sopho precem pro honore, sed ut integrum et intemeratum
esset uestrum beneficium, si nihil ex gratia eius petitio mea
defregisset, id est, ut usque quaque esset gratuitum. neque
enim aut leui mercede emit qui precatur, aut par<u>um
pretium accipit qui rogatur, adeo ut omnia utensilia emere 90
uelis quam rogare. id ego arbitror praecipue in honore
obseruandum; quem qui laboriose exorauerit, sibi debet
<u>nam gratia<m>, quod impe<t>rarit; qui uero sine molestia
ambitus adeptus est, duplam gratiam praebentibus debet, et
quod non petierit et quod acceperit. duplam igitur uobis 95
gratiam debeo. immo enimuero multiiugam, quam ubique
equidem et semper praedicabo. sed nunc inpraesentiarum
libro isto ad hunc honorem mihi conscripto, ita
ut soleo, publice protestabor: certa est enim ratio, qua
debeat philosophus ob decretam sibi publice statuam gratias 100
agere, a qua paululum demutabit libro, quem Strabonis
Aemiliani excellentissimus honor flagitat, quem librum
sperabo me commode posse conscribere; satis eum hodie
uobiscum probare—est enim tantus in studiis, <ut> prae-
nobilior sit proprio ingenio quam patricio consulatu. qui- 105
busnam uerbis tibi, Aemiliane Strabo, uir omnium, quot
umquam fuerunt aut sunt aut etiam erunt, inter optimos
clarissime, inter clarissimos optime, inter utrosque doctissime,
quibus tandem uerbis pro hoc tuo erga me animo gratias
habitum et commemoratum eam, qua digna ratione tam 110
honorificam benignitatem tuam celebrem, qua remuneratione
dicendi gloriam tui facti aequiperem, nondum hercle rep-
perio. sed quaeram sedulo et conitar, 'dum memor ipse
mei, dum spiritus hos regit artus'. nam nunc inpraesentia-
rum—neque enim diffitebor—laetitia facundiae obstre- 115
pit et cogitatio uoluptate impeditur; ac mens occupata
delectatione mauult inpraesentiarum gaudere quam praedi-
care. quid faciam? cupio gratus uideri, sed prae gaudio
nondum mihi uacat grati<a>s agere. nemo me, nemo ex
illis tristioribus uelit in isto uituperare, quod honorem 120
meum non minus uereor quam intellego, quod clarissimi
et eruditissimi uiri tanto testimonio exulto; quippe testi-
monium mihi perhibuit in curia Carthaginiensium non
minus splendidissimum quam benignissimum uir consularis;
cui etiam notum esse tantummodo summus honor est, is 125
etiam laudator mihi apud principes Africae uiros quodam
modo astitit. nam, ut comperior, nudius tertius libello
misso, per quem postulabat locum celebrem statuae meae,
cum primis commemorauit inter nos iura amicitiae a com-
militio studiorum eisdem magistris honeste inchoata; tunc 130
postea uota omnia mea secundum dignitatis suae gradus
recognouit. iam illud primum beneficium, quod condiscipu-
lum se meminit. ecce et hoc alterum beneficium, quod tan-
tus diligi se ex pari praedicat. quin etiam commemorauit
et alibi gentium et ciuitatium honores mihi statuarum et 135
alios decretos. quid addi potest ad hoc praeconium uiri
consularis? immo etiam docuit argumento suscepti sacer-
dotii summum mihi honorem Carthaginis adesse. iam hoc
praecipuum beneficium ac longe ante ceteros excellens, quod
me uobis locupletissimus testis suo etiam suffragio com- 140
mendat. ad summam pollicitus est se mihi Carthagini de
suo statuam positurum, uir, cui omnes prouinciae quadri-
iuges et seiuges currus ubique gentium ponere gratulantur.
quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen,
ad laudis meae cumulum? immo enimuero, quid superest? 145
Aemilianus Strabo, uir consularis, breui uotis omnium
futurus proconsul, sententiam de honoribus meis in curia
Karthaginiensium dixit, omnes eius auctoritatem secuti
sunt. nonne uidetur hoc uobis senatus consultum esse? quid
quod et Karthaginienses omnes, qui in illa sanctissima 150
curia aderant, tam libenter decreuerunt locum statuere, ut
illos scires iccirco alteram statuam, quantum spero, in
sequentem curiam protulisse, ut salua ueneratione, salua
reuerentia consularis sui uiderentur factum eius non aemu-
lati, sed secuti, id est ut integro die beneficium ad me 155
publicum perueniret. ceterum meminerant optimi magi-
stratus et beniuolentissimi principes mandatum sibi a uobis
quod uolebant. id egone scirem ac <non> praedicarem?
ingratus essem. quin etiam uniuerso ordini uestro <pro>
amplissimis erga me meritis quantas maximas possum gra- 160
tias ago atque habeo, qui me in illa curia honestissimis
adclamationibus decorauere, in qua curia uel nominari
tantummodo summus honor est. igitur, quod difficile factu
erat quodque re uera arduum, non existimabatur: gratum
esse populo, placere ordini, probari magistratibus et prin- 165
cipibus, id—praefascine dixerim—iam quodam modo
mihi obtigit. quid igitur superest ad statuae meae honorem,
nisi aeris pretium et artificis ministerium? quae mihi ne
in mediocribus quidem ciuitatibus unquam defuere, ne ut
Karthagini desint, ubi splendidissimus ordo etiam de rebus 170
maioribus iudicare potius solet quam computare. sed de
hoc tum ego perfectius, cum uos effectius. quin etiam tibi,
nobilitas senatorum, claritudo ciuium, dignitas amicorum,
mox ad dedicationem statuae meae libro etiam conscripto
plenius gratias cana<m> eique libro mandabo, uti per omnis 175
prouincias eat totoque abhinc orbe totoque abhinc tempore
laudes benefacti tui ubique gentium semper annorum re-
praesentet.