| Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud | 22.1 |
| homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus un- | |
| quam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum | |
| secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret, litium | |
| omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque | 5 |
| arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa | |
| immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque | |
| terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam | |
| atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani | |
| monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas om- | 10 |
| nes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam | |
| perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis | |
| oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur, | |
| priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos | |
| numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus | 15 |
| amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus. | |
| post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium | |
| legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque | |
| esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene | |
| uiuendum <nihil> quicquam esse * * * . | 20 |