| utra <cum>que harum uera sententia est | 2.1 |
| —nam hoc postea uidero—, tamen neque de luna | |
| neque de sole quisquam Graecus aut barbarus facile | |
| cunctauerit deos esse, nec modo istos, ut dixi, | |
| uerum etiam quinque stellas, quae uulgo uagae ab | 5 |
| inperitis nuncupantur, quae tamen indeflexo et | |
| certo et stato cursu meatus longe ordinatissimos | |
| diuinis uicibus aeterno efficiunt. Varia quippe | |
| curriculi sui specie, sed una semper et aequabili | |
| pernicitate, tunc progressus, tunc uero regressus | 10 |
| mirabili uicissitudine adsimulant pro situ et flexu et | |
| instituto circulorum, quos probe callet qui signo- | |
| rum ortus et obitus conperit. In eodem uisibilium | |
| deorum numero cetera quoque sidera, qui cum | |
| Platone sentis, locato: | 15 |
| Arcturum p<luuiasque> Hy<adas> g<eminosque> T<riones> | |
| aliosque itidem radiantis deos, quibus caeli chorum | |
| comptum et coronatum suda tempestate uisimus, | |
| pictis noctibus seuera gratia, toruo decore, suspi- | |
| cientes in hoc perfectissimo mundi, ut ait Ennius, | 20 |
| clipeo miris fulgoribus uariata caelamina. | |
| Est aliud deorum genus, quod natura uisibus | |
| nostris denegauit, nec non tamen intellectu eos | |
| rimabundi contemplamur, acie mentis acrius con- | |
| templantes. Quorum in numero sunt illi duodecim | 25 |
| [numero] situ nominum in duo uersus ab Ennio | |
| coartati: | |
| Iuno, Vesta, Minerua, Ceres, Diana, Venus, Mars, | |
| Mercurius, Iouis, Neptunus, Vulcanus, Apollo | |
| ceterique id genus, quorum nomina quidem sunt | 30 |
| nostris auribus iam diu cognita, potentiae uero | |
| animis coniectatae per uarias utilitates in uita | |
| agenda animaduersas in iis rebus, quibus eorum sin- | |
| guli curant. |