| At Fauorinus, non ignobilis sapiens, haec | 13.1 |
| de uentis refert: quattuor mundi plagas inparem | |
| numerum habere uentorum, eo quod ortus et | |
| occasus mutentur terna uice cum solis accessu, | |
| meridies et arctos isdem semper regionibus sint | 5 |
| notatae. Ortus quippe accepimus aequinoctialem | |
| et solstitialem <et> brumalem, quibus occasus | |
| redduntur eadem interuallorum ratione conuersa[e]. | |
| Eurus igitur aequinoctialis orientis est uentus nec | |
| inuenusta nominis eius fictio est, qui sit ἀπὸ τῆς | 10 |
| ἑῴας ῥέων. Idem ἀφηλιώτης a Graecis, subsolanus | |
| a nostris solet dici. Sed qui ab aestiua et solsti- | |
| tiali[s] orientis meta uenit, βορέας graece, latine | |
| aquilo nominatur; hunc αἰθρηγενέτην, quod sit | |
| alias serenus, Homerus ait; βορέαν uero ἀπὸ τῆς | 15 |
| βοῆς quod non sine clamore soleat intonare. Ter- | |
| tium uentum, qui ab oriente hiberno uenit, Graeci | |
| εὐρόνοτον uocant. Item occidui sunt tres: caurus, | |
| qui graece ἀργέστης uocatur, is est aduersus | |
| aquiloni; item fauonius, ζέφυρος, euro contrarius; | 20 |
| tertius africus, λίψ, uulturno reflat. Meridies uero, | |
| quoniam eadem semper regione signatur, uno | |
| austro, id est νότῳ, flatur * * * et is septemtrio | |
| habet cognomentum, qui tamen graeca lingua | |
| ἀπαρκτίας dictus est. | 25 |