| BELLVM PVNICVM PRIMVM | |
| Domita subactaque Italia populus Romanus prope | 1.18.1 |
| quingentensimum annum agens cum bona fide ado- | |
| levisset, si quod est robur, si qua iuventas, tum ille vere | |
| robustus et iuvenis et par orbi terrarum esse coepit. | |
| ita—mirum et incredibile dictu—qui prope quin- | 5 |
| gentis annis domi luctatus est—adeo difficile fuerat | |
| dare Italiae caput—, his ducentis annis qui secuntur | |
| Africam, Europam, Asiam, totum denique orbem | |
| terrarum bellis victoriisque peragravit. | |
| Igitur victor Italiae populus Romanus cum ad | 10 |
| fretum usque venisset, mora ignis, qui obvias popula- | |
| tus incendio silvas interveniente flumine abrumpitur, | |
| paulisper substitit. mox cum videret opulentissimam | |
| in proximo praedam quodam modo Italiae suae absci- | |
| sam et quasi revolsam, adeo cupiditate eius exarsit ut, | 15 |
| quatenus nec mole iungi nec pontibus posset, armis | |
| belloque iungenda et ad continentem suam revocanda | |
| bello videretur. sed ecce, ultro ipsis viam pandentibus | |
| fatis, nec occasio defuit, cum de Poenorum inpotentia | |
| foederata Siciliae civitas Messana quereretur. adfecta- | 20 |
| bat autem ut Romanus ita Poenus Siciliam et eodem | |
| tempore paribus uterque votis ac viribus imperium | |
| orbis agitabat. igitur specie quidem socios iuvandi, re | |
| autem sollicitante praeda, quamquam territaret novitas | |
| rei, tamen—tanta in virtute fiducia est—ille rudis, ille | 25 |
| pastorius populus vereque terrester ostendit nihil inte- | |
| resse virtutis, equis an navibus, terra an mari dimicaretur. | |
| Appio Claudio consule primum fretum ingressus | |
| est fabulosis infame monstris aestuque violentum, sed | |
| adeo non est exterritus, ut illam ipsam ruentis aestus | 30 |
| violentiam pro munere amplecteretur, quod velocitas | |
| navium mari iuvaretur, statimque ac sine mora Hie- | |
| ronem Syracusanum tanta celeritate devicit, ut ille | |
| ipse se prius victum quam hostem videret fateretur. | |
| Duilio Cornelioque consulibus etiam mari con- | 35 |
| gredi ausus est. tum quidem ipsa velocitas classis | |
| comparatae victoriae auspicium fuit. intra enim sexa- | |
| gensimum diem quam caesa silva fuerat centum se- | |
| xaginta navium classis in anchoris stetit, ut non arte | |
| factae, sed quodam munere deorum conversae in naves | 40 |
| atque mutatae arbores viderentur. proelii vero forma | |
| mirabilis, cum illas celeris volucresque hostium naves hae | |
| graves tardaeque comprehenderent. longe illis nauticae | |
| artes, detorquere remos et ludificari fuga rostra. iniec- | |
| tae enim ferreae manus machinaeque validae, ante cer- | 45 |
| tamen multum ab hoste derisae, coactique hostes quasi | |
| in solido decernere. victor ergo apud Liparas mersa | |
| aut fugata hostium classe primum illum maritimum | |
| egit triumphum. cuius quod gaudium fuit, cum Duilius | |
| imperator, non contentus unius diei triumpho, per | 50 |
| vitam omnem, ubi a cena rediret, praelucere funalia | |
| et praecinere sibi tibias iussit, quasi cotidie triumpharet. | |
| prae tanta victoria leve huius proelii damnum fuit | |
| alter consulum interceptus Asina Cornelius; qui simu- | |
| lato conloquio evocatus atque ita oppressus, fuit per- | 55 |
| fidiae Punicae documentum. | |
| Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum | |
| Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque | |
| detraxit. trepidatum est semel circa Camerinensium | |
| saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni | 60 |
| militum evasimus. qui lecta trecentorum manu insessum | |
| ab hostibus tumulum occupavit adeoque moratus | |
| <est> hostes, dum exercitus omnis evaderet. ac sic | |
| pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam | |
| adaequavit, hoc inlustrior noster, quod expeditioni | 65 |
| tantae supervixit, licet nihil inscripserit sanguine. | |
| Lucio Cornelio Scipione <consule>, cum iam Sici- | |
| lia suburbana esset populi Romani provincia, serpente | |
| latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transit. | |
| Olbiae hic, ibi Aleriae urbis excidio incolas terruit, | 70 |
| adeoque omni terra et mari Poenos repurgavit, ut iam | |
| victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret. | |
| Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat | |
| bellum. nec defuerant qui ipso Punici maris nomine | |
| ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno | 75 |
| metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta impe- | |
| rator metu mortis navigandi fecit audaciam. mox | |
| deinde ventis remisque properatum est, tantusque | |
| terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene | |
| portis Carthago caperetur. prooemium belli fuit civi- | 80 |
| tas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et | |
| specula procurrit. et haec et trecenta amplius castella | |
| vastata sunt. nec cum hominibus, sed cum monstris | |
| quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Afri- | |
| cae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Ba- | 85 |
| gradam castra vexaverit. sed omnium victor Regulus | |
| cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque | |
| magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset | |
| aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda | |
| onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, | 90 |
| iam ipsam, caput belli, Carthaginem urgebat obsidio | |
| ipsisque portis inhaerebat. hic paululum circumacta | |
| fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis | |
| insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adpro- | |
| batur. nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum | 95 |
| Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro | |
| militiae peritissimo vincimur—foeda clades Roma- | |
| nisque usu incognita—: vivus in manus hostium venit | |
| fortissimus imperator. sed ille quidem par tantae cala- | |
| mitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est | 100 |
| nec legatione suscepta. quippe diversa quam hostis | |
| mandaverat censuit, ne pax fieret nec commutatio capti- | |
| vorum reciperetur. sed nec illo voluntario ad hostis suos | |
| reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio | |
| deformata maiestas, immo his omnibus admirabilior. | 105 |
| quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia | |
| Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? popu- | |
| lus autem Romanus multo acrior intentiorque pro | |
| ultione Reguli quam pro victoria fuit. | |
| Metello igitur consule spirantibus altius Poenis | 110 |
| et reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic | |
| hostes cecidit, ut nec amplius eam insulam cogitarent. | |
| argumentum ingentis victoriae centum circiter ele- | |
| phantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si | |
| gregem illum non bello, sed venatione cepisset. | 115 |
| Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a | |
| dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, | |
| ibi statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos | |
| iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur. | |
| Marco Fabio Buteone consule classem hostium | 120 |
| iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro | |
| navigantem cecidit. quantus, o, tum triumphus tem- | |
| pestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis | |
| acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et omnium | |
| interiacentium insularum litora inplevit! magna clades, | 125 |
| sed non sine aliqua principis populi dignitate, inter- | |
| ceptam tempestate victoriam et triumphum perisse | |
| naufragio. et tamen, cum Punicae praedae omnibus | |
| promunturiis insulisque fluitarent, populus Romanus | |
| et sic triumphavit. | 130 |
| Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpo- | |
| situs apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior | |
| alias in mari pugna. aderat quippe commeatibus exer- | |
| citu, propugnaculis armis gravis hostium classis et in | |
| ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit. Romana | 135 |
| classis prompta, levis, expedita et quodam genere | |
| castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis | |
| quasi habenis agebatur et in hos vel in illos ictus mobilia | |
| rostra speciem viventium praeferebant. itaque momento | |
| temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam | 140 |
| Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt. tanta | |
| denique fuit illa victoria, ut de excidendis hostium | |
| moenibus non quaereretur. supervacuum visum est in | |
| arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta | |
| Carthago. | 145 |