| BELLVM LATINVM | |
| Latini quoque Tarquinios adserebant aemulatione | 1.5.1 |
| et invidia, ut populus qui foris dominabatur saltem | |
| domi serviret. igitur omne Latium Mamilio Tusculano | |
| duce quasi in regis ultionem tollit animos. apud Regilli | |
| lacum dimicatur diu Marte vario, donec Postumius | 5 |
| ipse dictator signum in hostis iaculatus est—novum | |
| et insigne commentum—, ut inde peteretur. Cossus | |
| equitum magister exuere frenos imperavit—et hoc | |
| novum—, quo acrius incurrerent. ea denique atroci- | |
| tas proelii fuit, ut interfuisse spectaculo deos fama | 10 |
| tradiderit. duo in candidis equis iuvenes more siderum | |
| praetervolaverunt; Castorem atque Pollucem nemo | |
| dubitavit. itaque et imperator ipse veneratus est pac- | |
| tusque victoriam templa promisit et reddidit, plane | |
| quasi stipendium commilitonibus diis. | 15 |
| Hactenus pro libertate, mox de finibus cum isdem | |
| Latinis adsidue et sine intermissione pugnatum est. | |
| Cora—quis credat?—et Alsium terrori fuerunt, Sa- | |
| tricum atque Corniculum provinciae. de Verulis et | |
| Bovillis pudet, sed triumphavimus. Tibur, nunc subur- | 20 |
| banum, et aestivae Praeneste deliciae nuncupatis in | |
| Capitolio votis petebantur. idem tunc Faesulae quod | |
| Carrhae nuper, idem nemus Aricinum quod Hercynius | |
| saltus, Fregellae quod Gesoriacum, Tiberis quod Eu- | |
| phrates. Coriolos quoque—pro pudor!—victos adeo | 25 |
| gloriae fuisse, ut captum oppidum Gnaeus Marcius | |
| Coriolanus quasi Numantiam aut Africam nomini | |
| indueret. exstant et parta de Antio spolia, quae Maenius | |
| in suggestu fori capta hostium classe suffixit—si tamen | |
| illa classis, nam sex fuere rostratae. sed hic numerus | 30 |
| illis initiis navale bellum fuit. pervicacissimi tamen | |
| Latinorum Aequi et Volsci fuere et cotidiani, ut sic | |
| dixerim, hostes. sed hos praecipue Titus Quinctius | |
| domuit, ille dictator ab aratro, qui obsessa et paene | |
| iam capta Manili consulis castra egregia virtute ser- | 35 |
| vavit. medium erat tempus forte sementis, cum patri- | |
| cium virum innixum aratro suo lictor in ipso opere | |
| deprehendit. inde in aciem profectus, victos, ne quid | |
| a rustici operis imitatione cessaret, more pecudum | |
| sub iugum misit. sic expeditione finita redit ad boves | 40 |
| rursus triumphalis agricola—fidem numinum—qua | |
| velocitate! intra quindecim dies coeptum peractumque | |
| bellum, prorsus ut festinasse dictator ad relictum opus | |
| videretur. |