| BELLVM CVM ETRVSCIS FALISCIS | |
| VEIENTIBVS FIDENATIBVS | |
| Adsidui vero et anniversarii hostes ab Etruria fuere | 1.6.1 |
| Veientes, adeo ut extraordinariam manum adversus eos | |
| promiserit privatumque gesserit bellum gens una Fabio- | |
| rum. satis superque idonea clades. caesi apud Creme- | |
| ram trecenti, patricius exercitus; id scelerato signat | 5 |
| nomine quae proficiscentes in proelium porta dimisit. | |
| sed ea clades ingentibus expiata victoriis, postquam per | |
| alios atque alios robustissima capta sunt oppida, vario | |
| quidem eventu. Falisci sponte se dediderunt, crematae | |
| suo igne Fidenae, direpti funditus deletique Veientes. | 10 |
| Falisci cum obsiderentur, mira est visa fides impera- | |
| toris, nec inmerito, quod ludi magistrum, urbis pro- | |
| ditorem, cum his quos adduxerat pueris vinctum sibi | |
| ultro remisisset. eam namque vir sanctus et sapiens | |
| veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra | 15 |
| dignitate pareretur. Fidenae quia pares non erant | |
| ferro, ad terrorem movendum facibus armatae et disco- | |
| loribus serpentium in modum vittis furiali more pro- | |
| cesserant; sed habitus ille feralis eversionis omen fuit. | |
| Vei quanta res fuerit, indicat decennis obsidio. tum | 20 |
| primo hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, | |
| adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta | |
| urbe remearet. spolia de Larte Tolumnio rege ad | |
| Feretrium reportata. denique non scalis nec inruptione, | |
| sed cuniculo et subterraneis dolis peractum urbis | 25 |
| excidium. ea denique visa est praedae magnitudo, | |
| cuius decimae Apollini Pythio mitterentur, universus- | |
| que populus Romanus ad direptionem urbis vocaretur. | |
| hoc tunc Vei fuere. nunc fuisse quis meminit? quae | |
| reliquiae? quodve vestigium? laborat annalium fides, | 30 |
| ut Veios fuisse credamus. |