| BELLVM GALLICVM | |
| Hic sive invidia deum sive fato rapidissimus pro- | 1.7.1 |
| currentis imperii cursus parumper Gallorum Senonum | |
| incursione supprimitur. quod tempus populo Romano | |
| nescio utrum clade funestius fuerit, an virtutis expe- | |
| rimentis speciosius. ea certe fuit vis calamitatis, ut in | 5 |
| experimentum inlatam putem divinitus, scire volentibus | |
| immortalibus dis, an Romana virtus imperium orbis | |
| mereretur. | |
| Galli Senones, gens natura ferox, moribus incon- | |
| dita, ad hoc ipsa corporum mole, perinde armis ingen- | 10 |
| tibus, adeo omni genere terribilis fuit, ut plane nata | |
| ad hominum interitum, urbium stragem videretur. | |
| hi quondam ab ultimis terrarum oris et cingente omnia | |
| Oceano ingenti agmine profecti cum iam media vastas- | |
| sent, positis inter Alpes et Padum sedibus, ne his | 15 |
| quidem contenti per Italiam vagabantur; tum Clusium | |
| urbem obsidebant. pro sociis ac foederatis Romanus | |
| intervenit; missi ex more legati. sed quod ius apud | |
| barbaros? ferocius agunt, et inde certamen. conversis | |
| igitur a Clusio Romamque venientibus ad Alliam flumen | 20 |
| cum exercitu Fabius consul occurrit. non temere foe- | |
| dior clades; itaque hunc diem fastis Roma damnavit. | |
| fuso exercitu iam moenibus urbis propinquabant. erant | |
| nulla praesidia. tum igitur aut numquam alias apparuit | |
| vera illa Romana virtus. iam primum maiores natu, | 25 |
| amplissimis usi honoribus, in forum coeunt, ibi devo- | |
| vente pontifice se diis manibus consecrant, statimque | |
| in suas quisque aedes regressi, sic ut in trabeis | |
| erant et amplissimo cultu, in curulibus sellis sese | |
| reposuerunt, ut, cum venisset hostis, in sua quis- | 30 |
| que dignitate morerentur. pontifices et flamines quid- | |
| quid religiosissimi in templis erat partim in doleis | |
| defossa terra recondunt, partim inposita plaustris secum | |
| Veios auferunt. virgines simul ex sacerdotio Vestae | |
| nudo pede fugientia sacra comitantur. tamen excepisse | 35 |
| fugientis unus e plebe fertur Albinius, qui depositis | |
| uxore et liberis virgines in plaustrum recepit. adeo | |
| tunc quoque in ultimis religio publica privatis adfectibus | |
| antecellebat. iuventus vero, quam satis constat vix mille | |
| hominum fuisse, duce Manlio arcem Capitolini montis | 40 |
| insedit, obtestata ipsum quasi praesentem Iovem, ut | |
| quem ad modum ipsi ad defendendum templum eius | |
| concucurrissent, ita ille virtutem eorum numine suo | |
| tueretur. aderant interim Galli apertamque urbem | |
| primo trepidi, ne qui subesset dolus, mox, ubi solitu- | 45 |
| dinem vident, pari clamore et impetu invadunt. paten- | |
| tis passim domos adeunt. ibi sedentes in curulibus suis | |
| praetextatos senes velut deos geniosque venerati, mox | |
| eosdem, postquam esse homines liquebat, alioquin nihil | |
| respondere dignantes pari vecordia mactant facesque | 50 |
| tectis iniciunt et totam urbem igni ferro manibus exae- | |
| quant. sex mensibus barbari—quis crederet?—circa | |
| montem unum pependerunt, nec diebus modo, sed noc- | |
| tibus quoque omnia experti; cum tamen Manlius nocte | |
| subeuntis clangore anseris excitatus a summa rupe deie- | 55 |
| cit, et ut spem hostibus demeret, quamquam in summa | |
| fame, tamen ad speciem fiduciae panes ab arce | |
| iaculatus est. et stato quodam die per medias ho- | |
| stium custodias Fabium pontificem ab arce dimisit, | |
| qui sollemne sacrum in Quirinali monte conficeret. | 60 |
| atque ille per media hostium tela incolumis religionis | |
| auxilio redivit propitiosque deos renuntiavit. novissime | |
| cum iam obsidio sua barbaros fatigasset, mille pondo | |
| auri recessum suum venditantes, idque ipsum per | |
| insolentiam, cum ad iniqua pondera addito adhuc | 65 |
| gladio insuper "vae victis" increparent, subito adgressus | |
| a tergo Camillus adeo cecidit, ut omnia incendiorum | |
| vestigia Gallici sanguinis inundatione deleret. agere | |
| gratias dis inmortalibus ipso tantae cladis nomine | |
| libet. pastorum casas ignis ille et flamma paupertatem | 70 |
| Romuli abscondit. incendium illud quid egit aliud, | |
| nisi ut destinata hominum ac deorum domicilio civi- | |
| tas non deleta nec obruta, sed expiata potius et lustrata | |
| videatur? igitur post adsertam a Manlio, restitutam a | |
| Camillo urbem acrius etiam vehementiusque in fini- | 75 |
| timos resurrexit. |