| BELLA GALLICA | |
| Ac primum omnium illam ipsam Gallicam gentem | 1.8.1 |
| non contentus moenibus expulisse, cum per Italiam | |
| naufragia sua latius traherent, sic persecutus est duce | |
| Camillo, ut hodie nulla Senonum vestigia supersint. | |
| semel apud Anienem trucidati, cum singulari certa- | 5 |
| mine Manlius aureum torquem barbaro inter spolia | |
| detraxit, unde Torquati. iterum Pomptino agro, cum | |
| in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite | |
| adiutus, tulit spolia; et inde Corvini. nec non tamen | |
| post aliquot annos omnis reliquias eorum in Etruria | 10 |
| ad lacum Vadimonis Dolabella delevit, ne quis exstaret | |
| ex ea gente, quae incensam a se Romanam urbem | |
| gloriaretur. |