| BELLVM LATINVM | |
| Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato | 1.9.1 |
| Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione | |
| imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, | |
| cum ius civitatis, partem imperii et magistratuum po- | |
| scerent atque iam amplius quam congredi auderent. | 5 |
| quo tempore quis cessisse hostem mirabitur? cum alter | |
| consulum filium suum, quia contra imperium repu- | |
| gnaverat, quamvis victorem occiderit ostenderitque plus | |
| esse in imperio quam in victoria; alter quasi monitu | |
| deorum capite velato primam ante aciem dis manibus se | 10 |
| devoverit, ut in confertissima se hostium tela iaculatus | |
| novum ad victoriam iter sanguinis sui limite aperiret. |