| SEDITIO APVLEIANA | |
| Nihilo minus Apuleius Saturninus Gracchanas | 2.4.1 |
| adserere leges non destitit. tantum animorum viro | |
| Marius dabat, qui nobilitati semper inimicus, consulatu | |
| suo praeterea confisus * * *. occiso palam comitiis | |
| A. Ninnio competitore tribunatus subrogare conatus | 5 |
| est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, | |
| sine notore, sine nomine; sed subdito titulo in familiam | |
| ipse se adoptabat. cum tot tantisque ludibriis exsultaret | |
| inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer | |
| incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, | 10 |
| cum abnuentibus aqua et igni interdicturum mina- | |
| retur. unus tamen exstitit, qui mallet exilium. igitur | |
| post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam | |
| tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus | |
| est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret. | 15 |
| quippe ut satellitem furoris sui Glauciam consulem | |
| faceret, C. Memmium competitorem interfici iussit, | |
| et in eo tumultu regem ex satellitibus suis se appella- | |
| tum laetus accepit. tum vero iam conspiratione sena- | |
| tus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non | 20 |
| poterat, adverso, directae in foro acies; pulsus inde | |
| Capitolium invasit. sed cum abruptis fistulis obsideretur | |
| senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab | |
| arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam | |
| est. ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque | 25 |
| coopertum in ipsa quoque morte laceravit. |