| BELLVM ADVERSVM SOCIOS | |
| Sociale bellum vocetur licet, ut extenuemus invi- | 2.6.1 |
| diam; si verum tamen volumus, illud civile bellum fuit. | |
| quippe cum populus Romanus Etruscos, Latinos Sabi- | |
| nosque sibi miscuerit et unum ex omnibus sanguinem | |
| ducat, corpus fecit ex membris et ex omnibus unus | 5 |
| est; nec minore flagitio socii intra Italiam quam intra | |
| urbem cives rebellabant. itaque cum ius civitatis, | |
| quam viribus auxerant, socii iustissime postularent, | |
| quam in spem eos cupidine dominationis Drusus | |
| erexerat, postquam ille domestico scelere oppressus est, | 10 |
| eadem fax, quae illum cremavit, socios in arma et | |
| in expugnationem urbis accendit. quid hac clade tri- | |
| stius? quid calamitosius? cum omne Latium atque | |
| Picenum, Etruria omnis atque Campania, postremo | |
| Italia contra matrem suam ac parentem urbem con- | 15 |
| surgerent; cum omne robur fortissimorum fidelissi- | |
| morumque sociorum sub suis quisque signis habe- | |
| rent municipalia illa prodigia, Poppaedius Marsos et | |
| <Paelignos>, Latinos Afranius, Vmbros Plotius, Egnatius | |
| Etruscos, Samnium Lucaniamque Telesinus; cum regum | 20 |
| et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, | |
| ut victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma peteretur. | |
| Primum fuit belli in Albano monte consilium, | |
| ut festo die Latinarum Iulius Caesar et Marcius Phi- | |
| lippus consules inter sacra et aras inmolarentur. post- | 25 |
| quam id nefas proditione discussum est, Asculo furor | |
| omnis erupit, in ipsa quidem ludorum frequentia | |
| trucidatis qui tunc aderant ab urbe legatis. hoc fuit | |
| inpii belli sacramentum. inde iam passim ab omni | |
| parte Italiae duce et auctore belli discursante Poppaedio | 30 |
| diversa per populos et urbes signa cecinere. nec Hanni- | |
| balis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. ecce Ocriculum, ecce | |
| Grumentum, ecce Faesulae, ecce Carseoli Aesernia, | |
| Nuceria Picentia caedibus ferro et igne vastantur. fusae | |
| Rutili copiae, fusae Caepionis. nam ipse Iulius Caesar | 35 |
| exercitu amisso cum in urbem cruentus referretur, mise- | |
| rabili funere mediam urbem perviam fecit. sed magna | |
| populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis | |
| denuo viribus consurrexit; adgressique singulos populos | |
| Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Luca- | 40 |
| nos, Sulla Samnites; Strabo vero Pompeius omnia flam- | |
| mis ferroque populatus non prius finem caedium fecit, | |
| quam Asculi eversione manibus tot exercituum, con- | |
| sulum direptarumque urbium diis litaretur utcumque. |