| BELLVM SERVILE | |
| Etsi cum sociis—nefas—, cum liberis tamen et | 2.7.1 |
| ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in prin- | |
| cipe gentium populo bella servorum? primum servile | |
| bellum inter initia urbis Herdonio duce Sabino in ipsa | |
| urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis sedi- | 5 |
| tionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule | |
| receptum; sed hic tumultus magis fuit quam bellum. | |
| mox imperio per diversa terrarum occupato, quis | |
| crederet Siciliam multo cruentius servili quam Punico | |
| bello esse vastatam? terra frugum ferax et quodam | 10 |
| modo suburbana provincia latifundis civium Romano- | |
| rum tenebatur. hic ad cultum agri frequentia ergastula | |
| catenatique cultores materiam bello praebuere. Syrus | |
| quidam nomine Eunus—magnitudo cladium facit ut | |
| meminerimus—fanatico furore simulato dum Syriae | 15 |
| deae comas iactat, ad libertatem et arma servos quasi | |
| numinum imperio concitavit; idque ut divinitus fieri | |
| probaret, in ore abdita nuce quam sulpure et igni | |
| stipaverat, leviter inspirans flammam inter verba fun- | |
| debat. hoc miraculum primo duo milia ex obviis, mox | 20 |
| iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium | |
| fecit exercitum; regiisque, ne quid malis deesset, | |
| decoratus insignibus castella, vicos, oppida miserabili | |
| direptione vastavit. quin illud quoque ultimum dede- | |
| cus belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare | 25 |
| ipsos pudebit—, castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. | |
| itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, prae- | |
| torios duces profugos proelio ipsi sequebantur. tandem | |
| Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est. | |
| hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos | 30 |
| cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latro- | |
| num compedibus catenis crucibusque punivit; fuitque | |
| de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi | |
| servili inscriptione violaret. | |
| Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio | 35 |
| praetore a Syro reditur ad Cilicem. Athenio pastor | |
| interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub | |
| signis ordinat. ipse veste purpurea argenteoque baculo | |
| et regium in morem fronte redimita non minorem quam | |
| ille fanaticus prior conflavit exercitum, acriusque multo, | 40 |
| quasi et illum vindicaret, vicos, oppida, castella diripiens | |
| in dominos, in servos infestius quasi in transfugas | |
| saeviebat. ab hoc quoque praetorii exercitus fusi, capta | |
| Servili castra, capta Luculli. sed Titus Aquilius Perper- | |
| nae usus exemplo, interclusum hostem commeatibus ad | 45 |
| extrema compulit comminutasque copias fame armis | |
| facile delevit. dedidissent se, nisi suppliciorum metu | |
| voluntariam mortem praetulissent. ac ne de duce quidem | |
| supplicium exigi potuit, quamvis vivus in manus vene- | |
| rit. quippe dum circa adprehendendum eum multitudo | 50 |
| contendit, inter rixantium manus praeda lacerata est. |