| BELLVM SPARTACIVM | |
| Enimvero et servilium armorum dedecus feras; | 2.8.1 |
| nam etsi per fortunam in omnia obnoxii, tamen quasi | |
| secundum hominum genus sunt et in bona liberta- | |
| tis nostrae adoptantur: bellum Spartaco duce concita- | |
| tum quo nomine appellem nescio. quippe cum servi | 5 |
| militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis | |
| homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem. | |
| Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli ludo | |
| cum triginta aut amplius eiusdem fortunae viris erupere | |
| Capua; servisque ad vexillum vocatis cum statim decem | 10 |
| amplius milia coissent, homines modo effugisse con- | |
| tenti, iam et vindicari volebant. prima sedes velut ara | |
| Veneris mons Vesuvius placuit. ibi cum obsiderentur | |
| a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi | |
| vinculis ad imas eius descendere radices et exitu invio | 15 |
| nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapue- | |
| runt; inde alia, castra Vareniana, castra deinceps Tho- | |
| rani; totamque pervagantur Campaniam. nec villa- | |
| rum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque | |
| Nuceriam, Thurios atque Metapontum terribili strage | 20 |
| populantur. adfluentibus in diem copiis cum iam | |
| esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegu- | |
| mentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum | |
| recocto gladios ac tela fecerunt. ac ne quod decus | |
| iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus | 25 |
| paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia | |
| et fasces ad ducem detulere. nec abnuit ille de stipen- | |
| diario Thrace miles, de milite desertor, inde latro, | |
| deinde in honorem virium gladiator. qui defunctorum | |
| quoque proelio ducum funera imperatoriis celebravit | 30 |
| exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depu- | |
| gnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dede- | |
| cus, si de gladiatore munerarius tum fuisset. inde iam | |
| consulares quoque adgressus in Appennino Lentuli | |
| exercitum percecidit, apud Mutinam Gai Cassi castra | 35 |
| delevit. quibus elatus victoriis de invadenda urbe Ro- | |
| mana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit. | |
| tandem etiam totis imperii viribus contra myrmil- | |
| lonem consurgitur, pudoremque Romanum Licinius | |
| Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet di- | 40 |
| cere—hostes in extrema Italiae refugerunt. ibi circa | |
| Bruttium angulum clusi, cum fugam in Siciliam para- | |
| rent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus | |
| et dolia conexa virgultis in rapidissimo freto frustra | |
| experirentur, tandem eruptione facta dignam viris | 45 |
| obiere mortem et, quod sub gladiatore duce oportuit, | |
| sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo | |
| agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est. |