M. Caesari domino suo Fronto
  Domum reverso mihi epistula reddita est, quam tu videlicet 1.5.1.1
Romam mihi scripseras, et erat lata Romam; deinde hodie relata
et paulo ante mihi est reddita; in qua pauca quae ego pro somno
dixeram, tu multis et elegantibus argumentis refutasti ita scite,
ita subtiliter et apte, ut si vigilia tibi hoc acuminis et leporis adfert, 5
ego prosus vigilare te mallem.
  Sed enim vespera scripsisse te ais, cum paulo post dormiturus 2.1
esses. Igitur adpropinquans et imminens tibi somnus tam elegantem
hanc epistulam fecit. Namque ut crocus ita somnus, priusquam
prope adsit, longe praeolet longeque delectat.
  Ut a principio igitur epistulae tuae incipiam, elegantissime 3.1
"praevaricari" te ais, quod * * *
* * * est, ut eo sublato aliud
subdi eiusdem usus et ponderis non possit. Illud vero dictum ele-
gans atque a via s<i>tum, qu<o> ais "neque alia omnia quae 5
Ὀδυσσείαν faciunt".
  Enim vero omnia istaec inter Graecos versus Latina ita scite 4.1
alternata sunt a te et interposita ut est ille in pyrrhicha versico-
lorum discursus, quom amicti cocco alii, alii luteo, et ostro et
purpura alii aliique cohaerentes concursant.
  Iam a Laertio ad Atridam eleganter transisti. Ecce autem 5.1
circa Q. Ennium aliam malitiosam plagam dedisti, cum ais "nisi
ex somno exsuscitatus esset, numquam somnium suum narrasset".
At od<e>rit m<e> Marcus meus Caesar, si pote, argutius!
Praestrigiae nullae tam versutae, "nulla", ut ait Laevius, "decipula 5
tam insidiosa". Qui<d> si ego id postulo, ne expergiscare? Quin
postulo ut dormias. Aliud scurrarum proverbium: 'en cum quo
in tenebris mices'. Sed sumne ego beatus, qui haec intellego et
perspicio et insuper ab dom. meo Caesare magister appellor? Quo
pacto ego magister, qui unum hoc quod te docere cupio, ut dormias, 10
non inpetro?
  Perge uti libet, dum modo dii te mihi, sive prodormias sive 6.1
pervigiles, facundatum eloque<n>tia etiam eleganti prospe-
rent.
  Vale, <m>eum gaudiu<m> et cura mea seria. 7.1