| Have mihi magister gravissime | |
| Nos valemus. Ego hodie ab hora nona noctis in secundam | 4.5.1.1 |
| diei bene disposito cibo studivi; a secunda in tertiam soleatus li- | |
| bentissime inambulavi ante cubiculum meum. Deinde calceatus | |
| sagulo sumpto (nam ita adesse nobis indictum erat), abii salu- | |
| tatum dominum meum. | 5 |
| Ad venationem profecti sumus, fortia facinora fecimus, apros | 2.1 |
| captos esse fando audimus, nam videndi quidem nulla facultas | |
| fuit. Clivom tamen satis arduum successimus; inde post meridiem | |
| domum recepimus. Ego me ad libellos. Igitur calceis detractis, | |
| vestimentis positis, in lectulo ad duas horas commoratus sum. | 5 |
| Legi Catonis orationem De Bonis Pulchrae et aliam, qua tribuno | |
| diem dixit. Io, inquis puero tuo, vade quantum potes, de Apollinis | |
| bibliotheca has mihi orationes adporta. Frustra mittis, nam II | |
| isti libri me secuti sunt. Igitur Tiberianus bibliothecarius tibi | |
| subigitandus est; aliquid in eam rem insumendum, quod mihi | 10 |
| ille, ut ad urbem venero, aequa divisione inpertiat. | |
| Sed ego orationibus his perlectis paululum misere scripsi, | 3.1 |
| quod aut Lymphis aut Volcano dicarem: ἀληθῶς ἀτυχῶς σήμερον | |
| γέγραπταί μοι, venatoris plane aut vindemiatoris studiolum, qui | |
| iubilis suis cubiculum meum perstrepunt, causidicali prosum odio | |
| et taedio. Quid hoc dixi? Immo recte dixi, nam meus quidem | 5 |
| magister orator est. | |
| Ego videor mihi perfrixisse, quod mane soleatus ambulavi | 4.1 |
| an quod male scripsi, non scio. Certe homo alioqui pituitosus, | |
| hodie tamen multo mucculentior mihi esse videor. Itaque oleum | |
| in caput infundam et incipiam dormire, nam in lucernam hodie | |
| nullam stillam inicere cogito, ita me equitatio et sternutatio de- | 5 |
| fetigavit. | |
| Valebis mihi magister carissime et dulcissime, quem ego, | 5.1 |
| ausim dicere, magis quam ipsam Romam desidero. |