| TITVLVS III | |
| DE IVRE PERSONARVM | |
| Aliquae personae sui iuris sunt, aliquae alieno iuri | 1.3.pr.1 |
| subiectae sunt. Itaque cum ostenditur, quae personae | |
| alieno iuri subiectae sint, tunc euidenter agnoscitur | |
| quae sui iuris sint. | |
| In potestate itaque dominorum | 1.1 |
| sunt serui; quam potestatem omnes gentes habere | |
| certum est. Sed distringendi in seruos dominis pro | |
| sua potestate permittitur; occidendi tamen seruos suos | |
| domini licentiam non habebunt, nisi forte seruus, dum | 5 |
| pro culpae modo caeditur, casu forsitan moriatur. Nam | |
| si seruus dignum morte crimen admiserit, iis iudici- | |
| bus, quibus publici officii potestas commissa est, tra- | |
| dendus est, ut pro suo crimine puniatur. | |
| In pote- | 2.1 |
| state etiam patrum sunt filii ex legitimo matrimonio | |
| procreati. |