| TITVLVS IV | |
| DE MATRIMONIIS | |
| Legitimae sunt nuptiae, si Romanus Romanam | 1.4.pr.1 |
| nuptiis interuenientibus uel consensu ducat uxorem. | |
| Sed non omnes personas uxores ducere licet: quia | 1.1 |
| nec patri filiam, nec filio matrem, nec auo neptem, | |
| nec nepoti auiam. Quod non solum de personis, quae | |
| nobis propinquitate coniunctae sunt, sed etiam de | |
| adoptiuis, hoc est affiliatis, iustum est obseruari: nam | 5 |
| etsi per emancipationem adoptio dissoluatur, nuptias | |
| tamen inter has personas semper constat illicitas. | |
| In- | 2.1 |
| ter fratrem quoque et sororem, siue eodem patre ac | |
| matre nati fuerint, siue diuersis matribus aut patribus, | |
| matrimonia esse non possunt. Inter adoptiuos etiam | |
| fratres illicita sunt coniugia, nisi forte adoptio emanci- | 5 |
| patione fuerit dissoluta: nam si emancipatio interue- | |
| nerit, nuptiae inter huiusmodi fratres licito contra- | |
| huntur. | |
| Fratris quoque et sororis filiam uxorem | 3.1 |
| ducere non licet. | |
| Sororem quoque patris ac matris | 4.1 |
| uxorem accipere non licet | |
| Genero quoque socrum | 5.1 |
| suam, nec socero nurum uxorem accipere licet, nec | |
| uitrico priuignam, nec priuigno nouercam. | |
| Fratres | 6.1 |
| enim amitinos uel consobrinos in matrimonium iungi | |
| nulla ratione permittitur. | |
| Sed nec uni uiro duas | 7.1 |
| sorores habere, nec uni mulieri duobus fratribus iungi | |
| permittitur. | |
| Quod si quis incestas uel nefarias, id | 8.1 |
| est, quae sunt superius comprehensae, nuptias inierit, | |
| nec uxorem habere uidetur nec filios: nam hi, qui ex | |
| huiusmodi conceptione nati fuerint, quamlibet matrem | |
| habere uideantur, patrem uero nullatenus habere cen- | 5 |
| sentur, et tamquam si de adulterio concepti fuerint, | |
| computantur; qui spurii appellantur, hoc est sine patre | |
| filii. | |
| Regula iuris hoc continet, ut, qui legitime con- | 9.1 |
| cipiuntur, tempore conceptionis statum sumant: qui | |
| uero non de legitimo matrimonio concipiuntur, statum | |
| sumant eo tempore, quo nascuntur. Ac proinde de | |
| legitima coniunctione conceptus, etiamsi mater eius | 5 |
| statum mutet, id est, si ancilla fiat, ille, qui legitime | |
| conceptus est, ingenuus nascitur: nam qui non de | |
| legitimo matrimonio concipitur, si mater eius ex ancilla, | |
| dum praegnans est, libera facta fuerit, liber nascetur; | |
| si uero ex ingenua ancilla praegnans facta fuerit, seruus | 10 |
| nascitur, quia non legitime, sed uulgo conceptus est. |