Quod Apion, doctus homo, qui 'Plistonices' appellatus est, uidisse se 5.14.pr.1
Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex uetere notitia
hominis et leonis.
  Apion, qui 'Plistonices' appellatus est, litteris homo mul- 1.1
tis praeditus rerumque Graecarum plurima atque uaria
scientia fuit. Eius libri non incelebres feruntur, quibus 2.1
omnium ferme, quae mirifica in Aegypto uisuntur audiun-
turque, historia comprehenditur. Sed in his, quae uel audisse 3.1
uel legisse sese dicit, fortassean uitio studioque ostenta-
tionis sit loquacior—est enim sane quam in praedicandis
doctrinis sui uenditator—; hoc autem, quod in libro Aegypti- 4.1
acorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed
ipsum sese in urbe Roma uidisse oculis suis confirmat.
  'In circo maximo' inquit 'uenationis amplissimae pugna 5.1
populo dabatur. Eius rei, Romae cum forte essem, spectator' 6.1
inquit 'fui. Multae ibi saeuientes ferae, magnitudines besti- 7.1
arum excellentes, omniumque inuisitata aut forma erat aut
ferocia. Sed praeter alia omnia leonum' inquit 'immanitas 8.1
admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. Is unus 9.1
leo corporis impetu et uastitudine terrificoque fremitu et
sonoro, toris comisque ceruicum fluctuantibus animos ocu-
losque omnium in sese conuerterat. Introductus erat inter 10.1
compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus seruus uiri
consularis; ei seruo Androclus nomen fuit. Hunc ille leo ubi 11.1
uidit procul, repente' inquit 'quasi admirans stetit ac deinde
sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem
accedit. Tum caudam more atque ritu adulantium canum 12.1
clementer et blande mouet hominisque se corpori adiungit
cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua
leniter demulcet. Homo Androclus inter illa tam atrocis 13.1
ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim
oculos ad contuendum leonem refert. Tum quasi mutua 14.1
recognitione facta laetos' inquit 'et gratulabundos uideres
hominem et leonem.'
  Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores 15.1
excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesi-
tamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. Ibi 16.1
Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. 'Cum 17.1
prouinciam' inquit 'Africam proconsulari imperio meus
dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis uerberi-
bus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius
praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum 5
solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit
mortem aliquo pacto quaerere. Tum sole medio' inquit 18.1
'rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam
latebrosamque in eam me penetro et recondo. Neque multo 19.1
post ad eandem specum uenit hic leo debili uno et cruento
pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque
uulneris commiserantia.' Atque illic primo quidem conspectu 20.1
aduenientis leonis territum sibi et pauefactum animum
dixit. 'Sed postquam introgressus' inquit 'leo, uti re ipsa 21.1
apparuit, in habitaculum illud suum, uidet me procul de-
litescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem
ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia uisus
est. Ibi' inquit 'ego stirpem ingentem uestigio pedis eius 22.1
haerentem reuelli conceptamque saniem uolnere intimo
expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccaui
penitus atque detersi cruorem. Illa tunc mea opera et 23.1
medella leuatus pede in manibus meis posito recubuit et
quieuit, atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem 24.1
specu eodemque et uictu uiximus. Nam, quas uenabatur 25.1
feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae
ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam.
Sed ubi me' inquit 'uitae illius ferinae iam pertaesum est, 26.1
leone in uenatum profecto reliqui specum et uiam ferme
tridui permensus a militibus uisus adprehensusque sum et
ad dominum ex Africa Romam deductus. Is me statim rei 27.1
capitalis damnandum dandumque ad bestias curauit. In- 28.1
tellego autem' inquit 'hunc quoque leonem me tunc separato
captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre.'
  Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta 29.1
circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis
petentibus dimissum Androclum et poena solutum leo-
nemque ei suffragiis populi donatum. 'Postea' inquit 'uide- 30.1
bamus Androclum et leonem loro tenui reuinctum urbe tota
circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi
leonem, omnes ubique obuios dicere: "Hic est leo hospes
hominis, hic est homo medicus leonis".' 5