Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro 9.3.pr.1
recens nato.
  Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius 1.1
uirtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti
gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius
uim atque arma toti Graeciae cauenda metuendaque in-
clitae illae Demosthenis orationes contionesque uocificant, 5
is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli 2.1
uictoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen
Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide
comiterque pleraque et faceret et diceret. Feruntur adeo 3.1
libri epistularum eius munditiae et uenustatis et pruden-
tiae plenarum, uelut sunt illae litterae, quibus Aristoteli
philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiauit.
  Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum 4.1
disciplinas hortamentum est, exscribenda uisa est ad com-
monendos parentum animos. Exponenda est igitur ad hanc 5.1
ferme sententiam:
    'Philippus Aristoteli salutem dicit.
  Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo
gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum 5
nasci contigit temporibus uitae tuae. Spero enim fore, ut
eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum
istarum susceptione.'
  Ipsius autem Philippi uerba haec sunt: 6.1
    Φίλιππος Ἀριστοτέλει χαίρειν.
  Ἴσθι μοι γεγονότα υἱόν. Πολλὴν οὖν τοῖς θεοῖς ἔχω χάριν,
οὐχ οὕτως ἐπὶ τῇ γενέσει τοῦ παιδός, ὡς ἐπὶ τῷ κατὰ τὴν σὴν
ἡλικίαν αὐτὸν γεγονέναι· ἐλπίζω γὰρ αὐτὸν ὑπὸ σοῦ τραφέντα 5
καὶ παιδευθέντα ἄξιον ἔσεσθαι καὶ ἡμῶν καὶ τῆς τῶν πραγμάτων
διαδοχῆς.