| De conuersione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; | 9.7.pr.1 |
| deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. | |
| Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum | 1.1 |
| brumali et solstitiali die conuerti et quae pars eorum fuerit | |
| inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad | |
| oculos et ad solem. Quod nobis quoque semel atque iterum | 2.1 |
| experiri uolentibus ita esse propemodum uisum est. | |
| Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et | 3.1 |
| alii docti uiri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludi- | |
| crae historiae primo satis compertam esse satisque super ea | |
| constare adfirmat: neruias in fidibus brumali die alias digitis | |
| pelli, alias sonare. | 5 |