| De uerbis, quae in utramque partem significatione aduersa et re- | 9.12.pr.1 |
| ciproca dicuntur. | |
| Vt 'formidulosus' dici potest et qui formidat et qui for- | 1.1 |
| midatur, ut 'inuidiosus' et qui inuidet et cui inuidetur, ut | |
| 'suspiciosus' et qui suspicatur et qui suspectus est, ut 'ambiti- | |
| osus' et qui ambit et qui ambitur, ut item 'gratiosus' et qui | |
| adhibet gratias et qui admittit, ut 'laboriosus' et qui laborat | 5 |
| et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque | |
| partem dicuntur, ita 'infestus' quoque ancipiti significa- | |
| tione est. Nam et is 'infestus' appellatur, qui malum infert | 2.1 |
| cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque | |
| 'infestus' dicitur. | |
| Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic | 3.1 |
| adeo multi locuntur, ut 'infestum' dicant inimicum atque | |
| aduersum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque | |
| est. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter | 4.1 |
| infestus est? Sed et ueteres plerique ita dixerunt, et M. | |
| Tullius in oratione, quam pro Cn. Plancio scripsit, uocabulo | |
| hoc sic usus est: 'Dolebam' inquit 'iudices, et acerbe fere- | 5.1 |
| bam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, | |
| quod is meam salutem atque uitam sua beniuolentia prae- | |
| sidio custodiaque texisset.' Nos igitur de origine et ratione | 6.1 |
| uerbi quaerebamus atque ita in Nigidianis scriptum in- | |
| uenimus: '"Infestum" a festinando dictum; nam qui instat' | |
| inquit 'alicui eumque properans urget opprimereque eum | |
| studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio | 5 |
| festinatur, is uterque "infestus" dicitur ab instantia atque | |
| imminentia fraudis, quam uel facturus cuipiam uel pas- | |
| surus est.' | |
| Ne quis autem de 'suspicioso', quod supra posuimus, et de | 7.1 |
| 'formiduloso' in eam partem, quae minus usitata est, exem- | |
| plum requirat, inueniet de 'suspicioso' aput M. Catonem de | |
| re Floria ita scriptum: 'Sed nisi qui palam corpore pecuniam | |
| quaereret aut se lenoni locauisset, etsi famosus et suspiciosus | 5 |
| fuisset, uim in corpus liberum non aecum censuere adferri.' | |
| 'Suspiciosum' enim Cato hoc in loco suspectum significat, | 8.1 |
| non suspicantem. 'Formidulosum' autem, qui formidetur, | 9.1 |
| Sallustius in Catilina ita dicit: 'Igitur talibus uiris non labor | |
| insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus | |
| hostis formidulosus.' | |
| Item C. Caluus in poematis 'laboriosus' dicit, non, ut | 10.1 |
| uulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur. | |
| 'durum' inquit 'rus fugis et laboriosum.' | |
| Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus: | 11.1 |
| 'ecastor' inquit 'mustum somniculosum', | |
| et Cinna in poematis: | 12.1 |
| somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus. | |
| 'Metus' quoque et 'iniuria' atque alia quaedam id genus | 13.1 |
| sic utroqueuersum dici possunt: nam 'metus hostium' recte | |
| dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. Itaque Sal- | 14.1 |
| lustius in historia prima 'metum Pompei' dixit, non quo | |
| Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. | |
| Verba haec Sallusti sunt: 'Id bellum excitabat metus Pom- | |
| pei uictoris Hiempsalem in regnum restituentis.' Item alio in | 15.1 |
| loco: 'Postquam remoto metu Punico simultates exercere | |
| uacuum fuit.' 'Iniurias' itidem dicimus tam illorum, qui | 16.1 |
| patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla | |
| sunt facilia inuentu. | |
| Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam com- | 17.1 |
| municatae ultro et citro significationis: | |
| 'et uulnere' inquit 'tardus Vlixi', | |
| cum diceret uulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod | |
| dedisset. 'Nescius' quoque dicitur tam is, qui nescitur, | 18.1 |
| quam qui nescit. Sed super eo, qui nescit, frequens huius | 19.1 |
| uocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nesci- | |
| tur. 'Ignarus' aeque utroqueuersum dicitur non tantum qui | 20.1 |
| ignorat, set <et> qui ignoratur. Plautus in Rudente: | 21.1 |
| quae in locis nesciis nescia spe sumus. | |
| Sallustius: 'More humanae cupidinis ignara uisendi.' Ver- | 22.1 |
| gilius: | |
| ignarum Laurens habet ora Mimanta. |