| Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis | 9.13.pr.1 |
| adulescentis, et hostis Galli prouocatoris pugnam depinxit. | |
| Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit. | 1.1 |
| Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. | 2.1 |
| Causam | 3.1 |
| cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induuias, quam | |
| ex hoste, quem occiderat, detractam induit. Sed quis hostis | 4.1 |
| et quid genus, quam formidandae uastitatis et quantum | |
| insolens prouocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. | |
| Claudius primo annalium purissime atque inlustrissime sim- | |
| plicique et incompta orationis antiquae suauitate descripsit. | 5 |
| Quem locum ex eo libro philosophus Fauorinus cum legeret, | 5.1 |
| non minoribus quati adficique animum suum motibus pul- | |
| sibusque dicebat, quam si ipse coram depugnantes eos | 6.1 |
| spectaret. | |
| Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: | 7.1 |
| 'Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et | |
| gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui | |
| et uiribus et magnitudine et adulescentia simulque uirtute | |
| ceteris antistabat. Is maxime proelio commoto atque utris- | 8.1 |
| que summo studio pugnantibus manu significare coepit | |
| utrisque, quiescerent. | |
| Pugnae facta pausa est. | 9.1 |
| Extemplo | 10.1 |
| silentio facto cum uoce maxima conclamat, si quis secum | |
| depugnare uellet, uti prodiret. Nemo audebat propter magni- | 11.1 |
| tudinem atque inmanitatem facies. Deinde Gallus inridere | 12.1 |
| coepit atque linguam exertare. Id subito perdolitum est | 13.1 |
| cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium | |
| ciuitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. Is, ut | 14.1 |
| dico, processit neque passus est uirtutem Romanam ab | |
| Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico | |
| cinctus contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio | 15.1 |
| in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. Ita, ut | 16.1 |
| ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto | |
| cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus | |
| scuto scutum percussit atque statum Galli conturbauit. | |
| Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, | 17.1 |
| Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco homi- | |
| nem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium suc- | |
| cessit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo | |
| humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit | 5 |
| usquam, donec subuertit, ne Gallus impetum icti haberet. | |
| Vbi eum euertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque | 18.1 |
| sanguinulentam sibi in collum inponit. Quo ex facto ipse | 19.1 |
| posterique eius Torquati sunt cognominati.' | |
| Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius | 20.1 |
| descripsit, imperia et aspera et immitia 'Manliana' dicta | |
| sunt, quoniam postea bello aduersum Latinos cum esset | |
| consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo | |
| missus, interdicto hostem, a quo prouocatus fuerat, occi- | 5 |
| derat. |