| Quod idem Quadrigarius 'huius facies' patrio casu probe et Latine | 9.14.pr.1 |
| dixit; et quaedam alia adposita de similium uocabulorum de- | |
| clinationibus. | |
| Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi uerbis: | 1.1 |
| 'Propter magnitudinem atque inmanitatem facies', id nos | |
| aliquot ueteribus libris inspectis explorauimus atque ita | |
| esse, ut scriptum est, comperimus. Sic enim pleraque aetas | 2.1 |
| ueterum declinauit: 'haec facies, huius facies', quod nunc | |
| propter rationem grammaticam 'faciei' dicitur. Corruptos | |
| autem quosdam libros repperi, in quibus 'faciei' scriptum | |
| est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. | 5 |
| Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca inuenire nos in | 3.1 |
| eodem Claudi libro scriptum utrumque 'facies' et 'facii'. Sed | |
| 'facies' in ordinem scriptum fuit et contra per 'i' geminum | |
| 'facii,' neque id abesse a quadam consuetudine prisca existi- | 4.1 |
| mauimus; nam et ab eo, quod est 'hic dies', tam <'huius | |
| dies', quam> 'huius dii', et ab eo, quod est 'haec fames', | |
| <tam 'huius famis',> quam 'huius fami' dixerunt. | |
| Q. Ennius in XVI. annali 'dies' scripsit pro 'diei' in hoc | 5.1 |
| uersu: | |
| postremae longinqua dies confecerit aetas. | |
| Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam | 6.1 |
| pro P. Sestio fecit, 'dies' scripsisse pro 'diei', quod ego in- | |
| pensa opera conquisitis ueteribus libris plusculis ita, ut | |
| Caesellius ait, scriptum inueni. Verba sunt haec M. Tullii: | 7.1 |
| 'Equites uero daturos illius dies poenas'; quocirca factum | |
| hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum | |
| librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: | |
| libra dies somnique pares ubi fecerit horas, | 5 |
| id est 'libra diei somnique'. | |
| Sed sicut hoc in loco 'dies' a Vergilio scriptum uidetur, | 8.1 |
| ita in illo uersu non dubium est, quin 'dii' scripserit pro | |
| 'diei': | |
| munera laetitiamque dii, | |
| quod inperitiores 'dei' legunt ab insolentia scilicet uocis | 5 |
| istius abhorrentes. Sic autem 'dies, dii' a ueteribus declina- | 9.1 |
| tum est, ut 'fames, fami', 'pernicies, pernicii', 'progenies, | |
| progenii', 'luxuries, luxurii', 'acies, acii'. M. enim Cato in ora- | 10.1 |
| tione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: | |
| 'Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa.' Lucilius | 11.1 |
| in XII: | |
| rugosum atque fami plenum. | |
| Sisenna in historiarum libro VI: 'Romanos inferendae per- | 12.1 |
| nicii causa uenisse.' Pacuuius in Paulo: | 13.1 |
| pater supreme nostrae progenii patris. | |
| Cn. Matius in Iliadis XXI: | 14.1 |
| altera pars acii uitassent fluminis undas. | |
| Idem Matius in XXIII: | 15.1 |
| an maneat specii simulacrum in morte silentum. | |
| C. Graccus de legibus promulgatis: 'Ea luxurii causa aiunt | 16.1 |
| institui'; et ibidem infra ita scriptum est: 'Non est ea luxuries, | 17.1 |
| quae necessario parentur uitae causa', per quod apparet | 18.1 |
| eum ab eo, quod est 'luxuries', 'luxurii' patrio casu dixisse. | |
| M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, | 19.1 |
| 'pernicii' scriptum reliquit. Verba haec sunt: 'Quorum nihil | |
| pernicii causa diuino consilio, sed ui ipsa et magnitudine | |
| rerum factum putamus.' Aut 'facies' ergo in casu patrio aut | 20.1 |
| 'facii' Quadrigarium scripsisse existimandum est; 'facie' | |
| autem in nullo ueteri libro scriptum repperi. | |
| [In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non | 21.1 |
| 'faciei', uti nunc dicitur, sed 'facie' dixerunt.] Lucilius in | 22.1 |
| saturis: | |
| 'primum' inquit 'facie quod honestae | |
| †tantis accedit.' | |
| Lucilius in libro septimo: | 23.1 |
| qui te diligat, aetatis facieque tuae se | |
| fautorem ostendat, fore amicum polliceatur; | |
| sunt tamen non pauci, qui utrobique 'facii' legant. | 24.1 |
| Sed | 25.1 |
| C. Caesar in libro de analogia secundo 'huius die' et 'huius | |
| specie' dicendum putat. | |
| Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et re- | 26.1 |
| uerendae uetustatis libro 'die' casu patrio scriptum inueni. | |
| Verba haec ita erant: 'Vix decima parte die reliqua.' Non | |
| enim puto argutiolam istam recipiendam, ut 'die' dictum | |
| quasi 'ex die' existimemus. | 5 |