| De genere controuersiae, quod Graece ἄπορον appellatur. | 9.15.pr.1 |
| Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aesti- | 1.1 |
| uarum decedere ex urbis aestu uolentes Neapolim conces- | |
| seramus. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex | 2.1 |
| ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exer- | |
| cens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae faculta- | |
| tem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem. | |
| It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul. | 3.1 |
| Introit | 4.1 |
| adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati | |
| eius decebat, ac deinde iubet exponi controuersias. | |
| Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuuenis promptus et | 5.1 |
| proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani | |
| aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui | |
| facere audebat. Exponit igitur temptamenti gratia contro- | 6.1 |
| uersiam parum consistentem, quod genus Graeci ἄπορον | |
| uocant, Latine autem id non nimis incommode 'inexplica- | |
| bile' dici potest. Ea controuersia fuit huiusmodi: 'De reo | 7.1 |
| septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam | |
| plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognouis- | |
| sent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii | |
| pecunia, tres reliqui capite puniendum. Petitur ad sup- | 8.1 |
| plicium ex sententia trium iudicum et contradicit.' | |
| Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut pro- | 9.1 |
| ponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in | |
| eandem hanc controuersiam principia nescio quae dicere | |
| et inuolucra sensuum uerborumque uolumina uocumque | |
| turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire | 5 |
| eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano | |
| autem male ac misere rubente et sudante. Sed ubi deblatera- | 10.1 |
| tis uersuum multis milibus finem aliquando fecit egressique | |
| inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, | |
| quidnam existimaret, percontati sunt. Atque ibi Iulianus | 11.1 |
| festiuissime: 'nolite quaerere,' inquit 'quid sentiam; adule- | |
| scens hic sine controuersia disertus est.' |