| Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latuerit- | 9.16.pr.1 |
| que uitium argumenti, quod ἀντιστρέφον Graeci dicunt. | |
| Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctis- | 1.1 |
| simus. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non | 2.1 |
| medius fidius usquequaque aspernandos. In his libris multa | 3.1 |
| varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. | |
| Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis con- | 4.1 |
| trouersiis lepide arguteque dictas putat. Sicuti hanc quoque | 5.1 |
| sententiam ponit ex huiuscemodi controuersia: '"Vir fortis | |
| praemio, quod optauerit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit | |
| alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia | |
| uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur." | 5 |
| Eleganter' inquit 'et probabiliter ex parte posterioris uiri | 6.1 |
| fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si | |
| placet lex, redde; si non placet, redde".' Fugit autem | 7.1 |
| Plinium sententiolam istam, quam putauit esse argutissi- | |
| mam, uitio non carere, quod Graece ἀντιστρέφον dicitur. Et | |
| est uitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil | |
| enim minus conuerti ex contrario id ipsum aduersus eundem | 5 |
| potest atque ita a priore illo uiro forte dici: 'Si placet lex, | |
| non reddo; si non placet, non reddo.' |