| LIBER DECIMVS | |
| 'Tertium'ne consul an 'tertio' dici oporteat; et quonam modo Cn. | 10.1.pr.1 |
| Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos | |
| inscriberet, quaestionem ancipitem istius uerbi de consilio Ciceronis | |
| uitauerit. | |
| Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. | 1.1 |
| In | 2.1 |
| his scriptum fuit me illi iam 'tertium' scripsisse. Is ad me | 3.1 |
| rescripsit petiuitque, ut rationem dicerem, cur 'tertium' ac | |
| non 'tertio' scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid | |
| super illo quoque mihi uideretur, facerem se certiorem, 'ter- | |
| tium'ne 'consul' et 'quartum' an 'tertio' et 'quarto' dicen- | 5 |
| dum esset, quoniam Romae doctum uirum dicere audisset | |
| 'tertio' et 'quarto consul', non 'tertium quartum' que; idque | |
| in principio libri * * * Coelium scripsisse et Quintum Claudium | |
| in libro undeuicesimo C. Marium creatum 'septimo' con- | |
| sulem dixisse. | 10 |
| Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam uerba M. | 4.1 |
| Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio | |
| doctioris, quibus uerbis utrumque, de quo ad me scripserat, | |
| decideretur; nam et Varro satis aperte, quid dici oporteret, | 5.1 |
| edocuit, et ego aduersus eum, qui doctus esse dicebatur, | |
| litem meam facere absens nolui. | |
| Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec | 6.1 |
| sunt: 'Aliud est "quarto" praetorem fieri et "quartum", | |
| quod "quarto" locum adsignificat ac tres ante factos, "quar- | |
| tum" tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius | |
| recte, quod scripsit: | 5 |
| Quintus pater quartum fit consul, | |
| et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul | |
| tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit.' | |
| Quod de Pompeio Varro breuiter et subobscure dixit, | 7.1 |
| Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarra- | |
| tius scripsit ad hunc ferme modum: 'Cum Pompeius' inquit | |
| 'aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus uicem | |
| theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur, | 5 |
| quaeri coeptum est, utrum "consul tertio" inscribendum | |
| esset an "tertium". Eam rem Pompeius exquisitissime ret- | |
| tulit ad doctissimos ciuitatis, cumque dissentiretur et pars | |
| "tertio", alii "tertium" scribendum contenderent, rogauit' | |
| inquit 'Ciceronem Pompeius, ut, quod ei rectius uideretur, | 10 |
| scribi iuberet.' Tum Ciceronem iudicare de uiris doctis | |
| ueritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos | |
| uideretur inprobasse. 'Persuasit igitur Pompeio, ut neque | |
| "tertium" neque "tertio" scriberetur, sed ad secundum us- | |
| que "t" fierent litterae, ut uerbo non perscripto res quidem | 15 |
| demonstraretur, sed dictio tamen ambigua uerbi lateret.' | |
| Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc | 8.1 |
| theatro non est ita scriptum. Nam cum multis annis postea | 9.1 |
| scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii con- | |
| sulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum | |
| lineolis incisis significatus est. | |
| In M. autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: | 10.1 |
| 'Carthaginienses sextum de foedere decessere.' Id uerbum | |
| significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum | |
| sextum. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum | 11.1 |
| numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo, | |
| quod Latine dicitur: 'tertium quartumque'. |