| Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandauerit. | 10.2.pr.1 |
| Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in | 1.1 |
| Aegypto uno partu quinque pueros enixam eumque esse | |
| finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures | |
| umquam simul genitos compertum, hunc autem esse nu- | |
| merum ait rarissimum. Sed et diuo Augusto imperante, qui | 2.1 |
| temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris | |
| Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt | |
| eosque pauculos dies uixisse; matrem quoque eorum non | |
| multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei | 5 |
| factum iussu Augusti in uia Laurentina, inque eo scriptum | |
| esse numerum puerperii eius, de quo diximus. |