| Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex | 10.3.pr.1 |
| orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. | |
| Fortis ac uehemens orator existimatur esse C. Gracchus. | 1.1 |
| Nemo id negat. Sed quod nonnullis uidetur seuerior, acrior | |
| ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? Legebamus | 2.1 |
| adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua | |
| M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos uiros | |
| uirgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, | |
| quanta maxima inuidia potest, conqueritur. | 5 |
| Verba haec sunt, quae super ea re fecit: 'Nuper Teanum | 3.1 |
| Sidicinum consul uenit. Vxor eius dixit se in balneis uirilibus | |
| lauari uelle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est nego- | |
| tium, uti balneis exigerentur, qui lauabantur. Vxor renun- | |
| tiat uiro parum cito sibi balneas traditas esse et parum | 5 |
| lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque ad- | |
| ductus suae ciuitatis nobilissimus homo M. Marius. Vesti- | |
| menta detracta sunt, uirgis caesus est. Caleni, ubi id | |
| audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lauisse uellet, cum | |
| magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam | 10 |
| praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro | |
| deiecit, alter prensus et uirgis caesus est.' | |
| In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae | 4.1 |
| publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter in- | |
| signiterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copi- | |
| osaque inuidia grauique et penetrabili querimonia dixerit? | |
| breuitas sane et uenustas et mundities orationis est, qualis | 5 |
| haberi ferme in comoediarum festiuitatibus solet. | |
| Item Gracchus alio in loco ita dicit: 'Quanta libido quan- | 5.1 |
| taque intemperantia sit hominum adulescentium, unum | |
| exemplum uobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus | |
| est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo | |
| adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obuiam | 5 |
| bubulcus de plebe Venusina aduenit et per iocum, cum | |
| ignoraret, qui ferretur, rogauit, num mortuum ferrent. Vbi | |
| id audiuit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica | |
| deligata erat, usque adeo uerberari iussit, dum animam | |
| efflauit.' | 10 |
| Haec quidem oratio super tam uiolento atque crudeli | 6.1 |
| facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. At | 7.1 |
| cum in simili causa aput M. Tullium ciues Romani, inno- | |
| centes uiri, contra ius contraque leges uirgis caeduntur aut | |
| supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae | |
| comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et | 5 |
| quale inuidiae atque acerbitatis fretum efferuescit? animum | 8.1 |
| hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et | |
| sonus uerberum et uocum et eiulationum circumplectitur; | |
| uelut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in | 9.1 |
| praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, ad- | |
| scripsimus: 'Ipse inflammatus scelere et furore in forum | |
| uenit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. | |
| Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quid- | 5 |
| nam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in | |
| foro medio nudari ac deligari et uirgas expediri iubet.' Iam | 10.1 |
| haec medius fidius sola uerba: 'nudari ac deligari et uirgas | |
| expediri iubet' tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, | |
| quae gesta sunt, sed rem geri prosus uideas. | |
| Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed | 11.1 |
| nuntiantis uicem: 'palus' inquit 'in foro destitutus est, | |
| uestimenta detracta sunt, uirgis caesus est.' Sed enim M. | 12.1 |
| Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non 'caesus | |
| est', sed: 'caedebatur' inquit 'uirgis in medio foro Messanae | |
| ciuis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla uox illius | |
| miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi | 5 |
| haec: "ciuis Romanus sum!" Hac commemoratione ciui- | |
| tatis omnia uerbera depulsurum cruciatumque a corpore de- | |
| iecturum arbitrabatur.' Complorationem deinde tam acerbae | 13.1 |
| rei et odium in Verrem detestationemque aput ciuis Romanos | |
| inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec | |
| dicit: 'O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae | |
| ciuitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o grauiter | 5 |
| desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia | |
| potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut ciuis | |
| Romanus in prouincia populi Romani, in oppido foedera- | |
| torum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures | |
| haberet, deligatus in foro uirgis caederetur? Quid? cum | 10 |
| ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admoue- | |
| bantur, si te illius acerba imploratio et uox miserabilis non | |
| leniebat, ne ciuium quidem Romanorum, qui tum aderant, | |
| fletu gemituque maximo commouebare?' | |
| Haec M. Tullius atrociter, grauiter, apte copioseque | 14.1 |
| miseratus est. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, | 15.1 |
| quem lux ista et amoenitas orationis uerborumque modi- | |
| ficatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod | |
| incompta et breuia et non operosa, sed natiua quadam suaui- | |
| tate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae | 5 |
| uetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa | |
| pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius uim | |
| et copiam Gracchus nec adspirauit. Intelleget, opinor, Cato- | 16.1 |
| nem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id | |
| iam tum facere uoluisse, quod Cicero postea perfecit. In eo | 17.1 |
| namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de | |
| Q. Thermo conquestus est: 'Dixit a decemuiris parum bene | |
| sibi cibaria curata esse. Iussit uestimenta detrahi atque | |
| flagro caedi. Decemuiros Bruttiani uerberauere, uidere multi | 5 |
| mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis | |
| hanc seruitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est | |
| facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? | |
| ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, | |
| uerbera, uibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus | 10 |
| atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus | |
| suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set | |
| quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, | |
| quantum fletum factum audiui! Serui iniurias nimis aegre | |
| ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna uirtute praedi- | 15 |
| tos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum uiuent?' | |
| Quod Cato dixit: 'Bruttiani uerberauere', ne qui fortasse | 18.1 |
| de Bruttianis requirat, id significat: Cum Hannibal Poenus | 19.1 |
| cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus | |
| Romanus aduersas pugnauisset, primi totius Italiae Bruttii | |
| ad Hannibalem desciuerunt. Id Romani aegre passi, post- | |
| quam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, | 5 |
| Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro | |
| sociis habebant, sed magistratibus in prouincias euntibus | |
| parere et praeministrare seruorum uicem iusserunt. Itaque | |
| hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis | |
| qui dicebantur 'lorarii', et quos erant iussi, uinciebant aut | 10 |
| uerberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt | |
| 'Bruttiani'. |