| Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiua esse, sed | 10.4.pr.1 |
| naturalia. | |
| Nomina uerbaque non positu fortuito, sed quadam ui et | 1.1 |
| ratione naturae facta esse P. Nigidius in grammaticis com- | |
| mentariis docet, rem sane in philosophiae discertationibus | |
| celebrem. Quaeri enim solitum aput philosophos, φύσει τὰ | 2.1 |
| ὀνόματα sint ἢ θέσει. In eam rem multa argumenta dicit, cur | 3.1 |
| uideri possint uerba esse naturalia magis quam arbitraria. | |
| Ex quibus hoc uisum est lepidum et festiuum: '"Vos"' | 4.1 |
| inquit 'cum dicimus, motu quodam oris conueniente cum | |
| ipsius uerbi demonstratione utimur et labeas sensim pri- | |
| mores emouemus ac spiritum atque animam porro uersum | |
| et ad eos, quibuscum sermocinamur, intendimus. At contra | 5 |
| cum dicimus "nos", neque profuso intentoque flatu uocis | |
| neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et | |
| labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et | |
| in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam | |
| sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille uel | 10 |
| capitis uel oculorum a natura rei, quam significat, non ab- | |
| horret, ita in his uocibus quasi gestus quidam oris et spiritus | |
| naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque uocibus, | |
| quam esse in nostris animaduertimus.' |