| 'Auarus' simplexne uocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti | 10.5.pr.1 |
| P. Nigidio uidetur. | |
| 'Auarus' non simplex uocabulum, sed iunctum copula- | 1.1 |
| tumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum unde- | |
| tricesimo. 'Auarus enim' inquit 'appellatur, qui auidus aeris | |
| est. Sed in ea copula "e" littera' inquit 'detrita est.' Item | 2.1 |
| 'locupletem' dictum ait ex conpositis uocibus, qui pleraque | |
| loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. | |
| Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. | 3.1 |
| Nam de 'auaro' ambigitur: cur enim non uideri possit ab | |
| uno solum uerbo inclinatum, quod est 'aueo', eademque esse | |
| fictura, qua est 'amarus', de quo nihil dici potest, quin | |
| duplex non sit? | 5 |