| Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri | 10.6.pr.1 |
| nobili, quod locuta esset petulantius. | |
| Non in facta modo, sed in uoces etiam petulantiores | 1.1 |
| publice uindicatum est; ita enim debere esse uisa est | |
| Romanae disciplinae dignitas inuiolabilis. Appi namque illius | 2.1 |
| Caeci filia a ludis, quos spectauerat, exiens turba undique | |
| confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde | |
| egressa, cum se male habitam diceret: 'quid me nunc factum | |
| esset' inquit 'quantoque artius pressiusque conflictata | 5 |
| essem, si P. Claudius, frater meus, nauali proelio classem | |
| nauium cum ingenti ciuium numero non perdidisset? | |
| certe quidem maiore nunc copia populi oppressa inter- | |
| cidissem. Sed utinam' inquit 'reuiuiscat frater aliamque | |
| classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perdi- | 10 |
| tum eat, quae me nunc male miseram conuexauit!' Ob haec | 3.1 |
| mulieris uerba tam inproba ac tam inciuilia C. Fundanius et | |
| Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei | |
| aeris grauis uiginti quinque milia. Id factum esse dicit | 4.1 |
| Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello | |
| Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus. |