| Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magni- | 10.7.pr.1 |
| tudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rodanum, sicuti | |
| M. Varronem memini scribere. | |
| Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Roma- | 1.1 |
| num est, fluunt, quam Graeci τὴν εἴσω θάλασσαν appellant, | |
| maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine | |
| esse Histrum scripsit Sallustius. Varro autem cum de parte | 2.1 |
| orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius | |
| terrae fluminibus Rodanum esse ponit, per quod uidetur eum | |
| facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa | |
| fluit. | 5 |