| Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse san- | 10.8.pr.1 |
| guinis dimissionem; et quaenam esse uideatur causa huiuscemodi | |
| castigationis. | |
| Fuit haec quoque antiquitus militaris animaduersio iubere | 1.1 |
| ignominiae causa militi uenam solui et sanguinem dimitti. | |
| Cuius rei ratio in litteris ueteribus, quas equidem inuenire | 2.1 |
| potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militi- | |
| bus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non | |
| tam poena quam medicina uideretur. Postea tamen ob | 3.1 |
| pleraque alia delicta idem facitatum esse credo per con- | |
| suetudinem, quasi minus sani uiderentur omnes, qui de- | |
| linquerent. |