| Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque | 10.9.pr.1 |
| earum instructionum sint uocabula. | |
| Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo | 1.1 |
| acies appellari solet: 'frons', 'subsidia', 'cuneus', 'orbis', | |
| 'globus', 'forfices', 'serra', 'alae', 'turres'. Haec et quaedam | 2.1 |
| item alia inuenire est in libris eorum, qui de militari disci- | |
| plina scripserunt. Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae | 3.1 |
| ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda | |
| sui cuiusque uocabuli imagines ostenduntur. |