| Quae eius rei causa sit, quod et Graeci ueteres et Romani anulum | 10.10.pr.1 |
| in eo digito gestauerint, qui est in manu sinistra minimo proximus. | |
| Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus | 1.1 |
| sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque | |
| homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. Causam esse | 2.1 |
| huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis | |
| apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, | |
| quas Graeci ἀνατομάς appellant, repertum est neruum quen- | |
| dam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor | 5 |
| hominis pergere ac peruenire; propterea non inscitum uisum | |
| esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui | |
| continens et quasi conexus esse cum principatu cordis | |
| uideretur. |