| Verbum 'mature' quid significet quaeque uocis eius ratio sit; et quod | 10.11.pr.1 |
| eo uerbo uolgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod | |
| 'praecox' declinatum 'praecocis' faciat, non 'praecoquis'. | |
| 'Mature' nunc significat 'propere' et 'cito' contra ipsius | 1.1 |
| uerbi sententiam; aliud enim est 'mature', quam dicitur. | |
| Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium | 2.1 |
| disciplinis egregius: '"mature"' inquit 'est quod neque | |
| citius est neque serius, sed medium quiddam et tempera- | |
| tum est.' | |
| Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in | 3.1 |
| pomis 'matura' dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt | |
| neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturata- | |
| que. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, 'mature' | 4.1 |
| fieri dicebatur, progressa plurimum uerbi significatio est et | |
| non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id | |
| fieri 'mature' dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis | |
| modum properata sunt, 'inmatura' uerius dicantur. | 5 |
| Illud uero Nigidianum rei atque uerbi temperamentum | 5.1 |
| diuos Augustus duobus Graecis uerbis elegantissime ex- | |
| primebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis | |
| solitum esse aiunt: σπεῦδε βραδέως, per quod monebat, ut ad | |
| rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et | 5 |
| diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturi- | |
| tas. Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista | 6.1 |
| uerba 'properare' et 'maturare' tamquam plane contraria | |
| scitissime separauit in hisce uersibus: | |
| frigidus agricolam si quando continet imber, | |
| multa, forent quae mox caelo properanda sereno, | 5 |
| maturare datur. | |
| Elegantissime duo uerba ista diuisit; namque in praeparatu | 7.1 |
| rei rusticae per tempestates pluuias, quoniam otium est, | |
| 'maturari' potest, per serenas, quoniam tempus instat, | |
| 'properari' necessum est. | |
| Cum significandum autem est, coactius quid factum et | 8.1 |
| festinantius, tum rectius 'praemature' factum id dicitur | |
| quam 'mature', sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus | |
| nomen est: | |
| adpetis dominatum demens praemature praecocem, | 5 |
| in quo uersu animaduertendum est, quod 'praecocem' inquit, | 9.1 |
| non 'praecoquem'; est enim casus eius rectus non 'praeco- | |
| quis', sed 'praecox'. |