| De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in | 10.12.pr.1 |
| Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro uolucri | |
| columbae. | |
| Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de ui | 1.1 |
| et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus | |
| in naturalis historiae uicesimo octauo refert multaque uana | |
| atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta | |
| tradit, ex quibus pauca haec inuiti meminimus, quia per- | 5 |
| taesum est: accipitrem auium rapidissimum a chamaeleonte | 2.1 |
| humi reptante, si eum forte superuolet, detrahi et cadere ui | |
| quadam in terram ceterisque auibus laniandum sponte sua | |
| obiicere sese et dedere. Item aliud ultra humanam fidem: | 3.1 |
| caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appel- | |
| latur 'robur', imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum | |
| usu uenire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis ura- | |
| tur. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitaui,—ita est | 4.1 |
| deridiculae uanitatis—nisi idcirco plane posui, quod opor- | |
| tuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci | |
| inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad per- | |
| niciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, | 5 |
| quae discendi cupidiora sunt. Sed redeo ad Plinium. Sini- | 5.1 |
| strum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri | |
| cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, | |
| et utrumque macerari unguento conligique in modum pas- | |
| tilli atque in uas mitti ligneum et eum, qui id uas ferat, | 5 |
| etiamsi is in medio palam uersetur, a nullo uideri posse. | |
| His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non | 6.1 |
| dignum esse cognomen Democriti puto; uel illud quale est, | 7.1 |
| quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse | |
| adseuerat aues quasdam esse certis uocabulis et earum auium | |
| confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas | |
| auium et conloquia interpretaturum. | 5 |
| Multa autem uidentur ab hominibus istis male sollertibus | 8.1 |
| huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis | |
| auctoritatisque eius perfugio utentibus. Sed id, quod Archy- | 9.1 |
| tam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, | |
| neque minus admirabile neque tamen uanum aeque uideri | |
| debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Fauorinus | |
| philosophus, memoriarum ueterum exsequentissimus, af- | 5 |
| firmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab | |
| Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum | |
| uolasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura | |
| spiritus inclusa atque occulta concitum. Libet hercle super | 10.1 |
| re tam abhorrenti a fide ipsius Fauorini uerba ponere: | |
| Ἀρχύτας Ταραντῖνος τὰ ἄλλα καὶ μηχανικὸς ὢν ἐποίησεν περι- | |
| στερὰν ξυλίνην πετομένην· ὁπότε καθίσειεν, οὐκέτι ἀνίστατο. | |
| μέχρι γὰρ τούτου * * * . | 5 |