| 'Cum partim hominum' qua ratione ueteres dixerint. | 10.13.pr.1 |
| 'Partim hominum uenerunt' plerumque dicitur, quod signi- | 1.1 |
| ficat 'pars hominum uenit', id est quidam homines. Nam | |
| 'partim' hoc in loco aduerbium est neque in casus inclinatur, | |
| sicuti 'cum partim hominum' dici potest, id est cum quibus- | |
| dam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. M. | 2.1 |
| Cato in oratione de re Floria ita scripsit: 'Ibi pro scorto fuit, | |
| in cubiculum subrectitauit e conuiuio, cum partim illorum | |
| iam saepe ad eundem modum erat.' Imperitiores autem | 3.1 |
| 'cum parti' legunt, tamquam declinatum sit quasi uocabu- | |
| lum, non dictum quasi aduerbium. | |
| Sed Q. Claudius in uicesimo primo annali insolentius | 4.1 |
| paulo hac figura est ita usus: 'Enim cum partim copiis | |
| hominum adulescentium placentem sibi.' Itemque Claudi in | |
| uicesimo tertio annali uerba haec sunt: 'Sed idcirco me | |
| fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an | 5 |
| auaritia an calamitate populi Romani euenisse dicam, | |
| nescio.' |