| 'Iniuria mihi factum itur' quali uerborum ordine Cato dixerit. | 10.14.pr.1 |
| Audio 'illi iniuriam factum iri', audio 'contumeliam dictum | 1.1 |
| iri' uulgo quoque ita dici, uulgo et istam esse uerborum | |
| figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis | |
| supersedeo. Sed 'contumelia illi' uel 'iniuria factum itur' | 2.1 |
| paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. M. Cato pro | 3.1 |
| se contra C. Cassium: 'Atque euenit ita, Quirites, uti in hac | |
| contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, | |
| rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites.' Sicut | 4.1 |
| autem 'contumeliam factum iri' significat iri ad contu- | |
| meliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, | |
| ita <'contumelia> mihi factum itur' casu tantum inmutato | |
| idem dicit. | 5 |