| De flaminis Dialis deque flaminicae caerimonis; uerbaque ex edicto | 10.15.pr.1 |
| praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum | |
| neque uirgines Vestae neque Dialem. | |
| Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus | 1.1 |
| multiplices, quos in libris, qui de sacerdotibus publicis com- | |
| positi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos | |
| legimus. | |
| Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus: | 2.1 |
| Equo | 3.1 |
| Dialem flaminem uehi religio est; <item religio est> classem | 4.1 |
| procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, | |
| uidere; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, | |
| cum bella consulibus mandabantur; item iurare Dialem fas | 5.1 |
| numquam est; item anulo uti nisi peruio cassoque fas non | 6.1 |
| est. Ignem e 'flaminia', id est flaminis Dialis domo, nisi | 7.1 |
| sacrum efferri ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, | 8.1 |
| solui necessum est et uincula per impluuium in tegulas sub- | |
| duci atque inde foras in uiam demitti. Nodum in apice | 9.1 |
| neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. Si quis ad | 10.1 |
| uerberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, | |
| eo die uerberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber | 11.1 |
| homo est, non detondet. Capram et carnem incoctam et | 12.1 |
| hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nomi- | |
| nare. Propagines e uitibus altius praetentas non succedit. | 13.1 |
| Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet | 14.1 |
| et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in | |
| eo lecto cubare alium fas est neque * * * . Apud eius lecti | |
| fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. | |
| Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem | 15.1 |
| terra operiuntur. | |
| Dialis cotidie feriatus est. | 16.1 |
| Sine apice sub | 17.1 |
| diuo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non pridem | |
| a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit et alia | 18.1 |
| quaedam remissa, gratiaque aliquot caerimoniarum facta | |
| dicitur. | |
| Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. | 19.1 |
| Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo | 20.1 |
| tamquam sub oculis Iouis nudus sit. Super flaminem Dialem | 21.1 |
| in conuiuio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius ac | |
| cumbit. | |
| Vxorem si amisit, flamonio decedit. | 22.1 |
| Matrimonium | 23.1 |
| flaminis nisi morte dirimi ius non est. Locum, in quo bustum | 24.1 |
| est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; | |
| funus tamen exsequi non est religio. | 25.1 |
| Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; | 26.1 |
| <alias> | 27.1 |
| seorsum aiunt obseruitare, ueluti est, quod uenenato operi- | |
| tur, | |
| et quod in rica surculum de arbore felici habet, | 28.1 |
| et quod | 29.1 |
| scalas, <nisi> quae Graecae appellantur, escendere ei plus | |
| tribus gradibus religiosum est atque etiam, cum it ad Argeos, | 30.1 |
| quod neque comit caput neque capillum depectit. | |
| Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de | 31.1 |
| sacerdote Vestae adscripsi: 'Sacerdotem Vestalem et flami- | |
| nem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam.' | |
| Verba M. Varronis ex secundo rerum diuinarum super | 32.1 |
| flamine Diali haec sunt: 'Is solum album habet galerum, uel | |
| quod maximus, uel quod Ioui immolata hostia alba id fieri | |
| oporteat.' |