| Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animaduerterit in | 10.16.pr.1 |
| Romana historia erratos. | |
| Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum | 1.1 |
| fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est. Palinurus | 2.1 |
| est aput inferos petens ab Aenea, ut suum corpus requiren- | |
| dum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: | |
| eripe me his, inuicte, malis, aut tu mihi terram | |
| inice, namque potes, portusque require Velinos. | 5 |
| 'Quo' inquit 'modo aut Palinurus nouisse et nominare | 3.1 |
| potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum in- | |
| uenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, | |
| Velinum dixit, Seruio Tullio Romae regnante post annum | |
| amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam uenit, | 5 |
| conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? | |
| Nam qui ab Harpalo' inquit 'regis Cyri praefecto ex terra | 4.1 |
| Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam con- | |
| diderunt. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Veli- | 5.1 |
| num requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam | |
| gentium. Neque simile' inquit 'illud uideri debet, quod est in | 6.1 |
| primo carmine: | |
| Italiam fato profugus Lauiniaque uenit | |
| litora, | |
| et aeque in sexto libro: | 7.1 |
| Chalcidicaque leuis tandem superastitit arce, | |
| quoniam poetae ipsi quaedam κατὰ πρόληψιν historiae dicere | 8.1 |
| ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire | |
| potuit, sicut Vergilius sciuit de Lauinio oppido et de colonia | |
| Chalcidicensi. Sed Palinuros qui potuit' inquit 'scire ea, | 9.1 |
| quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum diui- | |
| nasse aput inferos putat proinde ut animae defunctorum | |
| solent? Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, | 10.1 |
| Aeneas tamen, qui non diuinabat, quo pacto potuit re- | |
| quirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, | |
| nullum usquam fuit?' | |
| Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correc- | 11.1 |
| turum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. 'Nam | 12.1 |
| cum Thesea' inquit 'inter eos nominasset, qui ad inferos | |
| adissent ac redissent, dixissetque: | |
| quid Thesea, magnum | |
| quid memorem Alciden? et mi genus ab Ioue summo est, | 5 |
| postea tamen infert: | |
| sedet aeternumque sedebit | |
| infelix Theseus. | |
| Qui autem' inquit 'fieri potest, ut aeternum aput inferos | 13.1 |
| sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc | |
| atque inde rursum euaserint, praesertim cum ita sit fabula | |
| de Theseo, atque si Hercules eum euellerit e petra et in | |
| lucem ad superos eduxerit?' | 5 |
| Item in his uersibus errasse Vergilium dicit: | 14.1 |
| eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas | |
| ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, | |
| ultus auos Troiae, templa intemerata Mineruae. | |
| 'Confudit' inquit 'et personas diuersas et tempora. Nam | 15.1 |
| neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis | |
| et cum Pyrro bellatum est. Pyrrus enim, quem dicit Aeaci- | 16.1 |
| den, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis de- | |
| pugnauit aduersus Manium Curium, in eo bello ducem. | |
| Argiuum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis | 17.1 |
| a L. Mummio imperatore gestum est. Potest igitur' inquit | 18.1 |
| 'medius eximi uersus, qui de Pyrro inportune inmissus est, | |
| quem Vergilius procul dubio exempturus' inquit 'fuit.' |