| Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus | 10.17.pr.1 |
| oculorum sese priuauerit; et super ea re uersus Laberii pure ad- | |
| modum et uenuste facti. | |
| Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae | 1.1 |
| scriptum est, uirum praeter alios uenerandum auctoritate- | |
| que antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se | |
| priuasse, quia existimaret cogitationes commentationesque | |
| animi sui in contemplandis naturae rationibus uegetiores et | 5 |
| exactiores fore, si eas uidendi inlecebris et oculorum im- | |
| pedimentis liberasset. Id factum eius modumque ipsum, quo | 2.1 |
| caecitatem facile sollertia subtilissima consciuit, Laberius | |
| poeta in mimo, quem scripsit Restionem, uersibus quidem | |
| satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam | |
| uoluntariae caecitatis finxit aliam uertitque in eam rem, | 5 |
| quam tum agebat, non inconcinniter. Est enim persona, | 3.1 |
| quae hoc aput Laberium dicit, diuitis auari et parci sum- | |
| ptum plurimum asotiamque adulescentis uiri deplorantis. | |
| Versus Laberiani sunt: | 4.1 |
| Democritus Abderites physicus philosophus | |
| clipeum constituit contra exortum Hyperionis, | |
| oculos effodere ut posset splendore aereo. | |
| Ita radiis solis aciem effodit luminis, | 5 |
| malis bene esse ne uideret ciuibus. | |
| sic ego fulgentis splendorem pecuniae | |
| uolo elucificare exitum aetati meae, | |
| ne in re bona uideam esse nequam filium. |