| Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli | 10.18.pr.1 |
| sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. | |
| Artemisia Mausolum uirum amasse fertur supra omnis | 1.1 |
| amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. Mauso- | 2.1 |
| lus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam | |
| Graecarum historiarum scriptores, prouinciae praefectus, | |
| <quem> σατράπην Graeci uocant. Is Mausolus, ubi fato per- | 3.1 |
| functus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico | |
| sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti fla- | |
| grans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque | |
| in faciem pulueris aquae indidit ebibitque multaque alia | 5 |
| uiolenti amoris indicia fecisse dicitur. Molita quoque est | 4.1 |
| ingenti impetu operis conseruandae mariti memoriae sepul- | |
| crum illud memoratissimum dignatumque numerari inter | |
| septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum | 5.1 |
| Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona, | |
| id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque | |
| praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. | |
| Ad eas laudes decertandas uenisse dicuntur uiri nobiles | 6.1 |
| ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, | |
| Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his | |
| certauisse memoriae mandauerint. Sed eo certamine uicisse | |
| Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis discipulus. | 5 |
| Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribi- | 7.1 |
| tur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse | |
| Hyginus in exemplis refert. |