| Non purgari neque leuari peccatum, cum praetenditur peccatorum, | 10.19.pr.1 |
| quae alii quoque peccauerunt, similitudo; atque inibi uerba ex | |
| oratione super ea re Demosthenis. | |
| Incessebat quempiam Taurus philosophus seuera atque | 1.1 |
| uehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a | |
| facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, | |
| quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et im- | |
| probe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse | 5 |
| fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et | |
| consuetudinis uenia deprecabatur. Atque ibi Taurus isto | 2.1 |
| ipso defensionis genere inritatior: 'homo' inquit 'stulte et | |
| nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philo- | |
| sophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis uestri | |
| sententiae tibi in mentem uenit, quae, quia lepidis et uenus- | 5 |
| tis uocum modis uincta est, quasi quaedam cantilena rhe- | |
| torica facilius adhaerere memoriae tuae potuit? Nam si me' | 3.1 |
| inquit 'non fallit, quod quidem in primori pueritia legerim, | |
| uerba haec sunt Demosthenis aduersus eum, qui, ut tu nunc | |
| facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purga- | |
| tumque ibat: Σὺ δὴ μὴ λέγε, ὡς γέγονε τοῦτο πολλάκις, ἀλλ’ | 5 |
| ὡς οὕτω προσήκει γίγνεσθαι· οὐ γάρ, εἴ τι πώποτε μὴ κατὰ τοὺς | |
| νόμους ἐπράχθη, σὺ δὲ τοῦτο ἐμιμήσω, διὰ τοῦτο ἀποφύγοις ἂν | |
| δικαίως, ἀλλὰ πολλῷ μᾶλλον ἁλίσκοιο· ὥσπερ γάρ, εἴ τις ἑάλω, | |
| σὺ ταῦτα οὐκ ἂν ἔγραψας, οὕτως, ἐὰν σὺ νῦν δίκην δῷς, ἄλλος οὐ | |
| γράψει.' Sic Taurus omni suasionum admonitionumque | 4.1 |
| genere utens sectatores suos ad rationes bonae inculpa- | |
| taeque indolis ducebat. | |
| Quid sit 'rogatio', quid 'lex', quid 'plebisscitum', quid |