| 'priuilegium'; | 10.20.pr.1 |
| et quantum ista omnia differant. | |
| Quaeri audio, quid 'lex' sit, quid 'plebisscitum', quid | 1.1 |
| 'rogatio', quid 'priuilegium'. Ateius Capito, publici priuati- | 2.1 |
| que iuris peritissimus, quid 'lex' esset, hisce uerbis definiuit: | |
| 'Lex' inquit 'est generale iussum populi aut plebis rogante | |
| magistratu.' Ea definitio si probe facta est, neque de im- | 3.1 |
| perio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de | |
| caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisue | |
| iussa 'leges' uocari possunt. Non sunt enim generalia iussa | 4.1 |
| neque de uniuersis ciuibus, sed de singulis concepta; quo- | |
| circa 'priuilegia' potius uocari debent, quia ueteres 'priua' | |
| dixerunt, quae nos 'singula' dicimus. Quo uerbo Lucilius in | |
| primo satirarum libro usus est: | 5 |
| abdomina thynni | |
| aduenientibus priua dabo cephalaeaque acarnae. | |
| 'Plebem' autem Capito in eadem definitione seorsum | 5.1 |
| a populo diuisit, quoniam in populo omnis pars ciuitatis | |
| omnesque eius ordines contineantur, 'plebes' uero ea dicatur, | |
| in qua gentes ciuium patriciae non insunt. 'Plebisscitum' | 6.1 |
| igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non | |
| populus, accipit. | |
| Sed totius huius rei iurisque, siue cum populus siue cum | 7.1 |
| plebs rogatur, <siue quod ad singulos> siue quod ad uni- | |
| uersos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons 'rogatio' | |
| est. Ista enim omnia uocabula censentur continenturque | 8.1 |
| 'rogationis' principali genere et nomine; nam nisi populus | |
| aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri | |
| potest. | |
| Sed quamquam haec ita sunt, in ueteribus tamen scriptis | 9.1 |
| non magnam uocabulorum istorum differentiam esse anim- | |
| aduertimus. Nam et plebisscita et priuilegia translaticio | |
| nomine 'leges' appellauerunt eademque omnia confuso et | |
| indistincto uocabulo 'rogationes' dixerunt. Sallustius quo- | 10.1 |
| que proprietatum in uerbis retinentissimus consuetudini | |
| concessit et priuilegium, quod de Cn. Pompei reditu fere- | |
| batur, 'legem' appellauit. Verba ex secunda eius historia | |
| haec sunt: 'Nam Sullam consulem de reditu eius legem | 5 |
| ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat.' |