| Quam ob causam M. Cicero his omnino uerbis 'nouissime' et 'nouissi- | 10.21.pr.1 |
| mus' obseruantissime uitarit. | |
| Non paucis uerbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, | 1.1 |
| M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non | |
| probaret; uelut est et 'nouissimus' et 'nouissime'. Nam cum | 2.1 |
| et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem uerbo | |
| isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti uiri in | |
| libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non | |
| Latino uidetur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum | 5 |
| fuerat, L. Aelius Stilo ut nouo et inprobo uerbo uti uita- | |
| uerat. | |
| Propterea, quid M. quoque Varro de ista uoce existima- | |
| uerit, uerbis ipsius Varronis ex libro de lingua Latina ad | |
| Ciceronem sexto demonstrandum putaui. 'Quod "extre- | 10 |
| mum"' inquit 'dicebatur, dici "nouissimum" coeptum | |
| uulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod | |
| nimium nouum uerbum esset, uitabant; cuius origo, ut | |
| a "uetere" "uetustius" ac "ueterrimum" sic a "nouo" | |
| declinatum "nouius" et "nouissimum".' | 15 |