| Verba ex oratione M. Catonis de mulierum ueterum uictu et moribus; | 10.23.pr.1 |
| atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem depre- | |
| hensam necare. | |
| Qui de uictu atque cultu populi Romani scripserunt, | 1.1 |
| mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, | |
| hoc est uino semper, quod 'temetum' prisca lingua appella- | |
| batur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis oscu- | |
| lum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, | 5 |
| si bibissent. Bibere autem solitas ferunt loream, passum, | 2.1 |
| murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec | |
| quidem in his, quibus dixi, libris peruulgata sunt; sed | 3.1 |
| Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque | |
| a iudice mulieres refert non minus, si uinum in se, quam si | |
| probrum et adulterium admisissent. | |
| Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribi- | 4.1 |
| tur de dote, in qua id quoque scriptum est in adulterio uxores | |
| deprehensas ius fuisse maritis necare: 'Vir' inquit 'cum | |
| diuortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium, | |
| quod uidetur, habet, si quid peruerse taetreque factum est | 5 |
| a muliere; multatur, si uinum bibit; si cum alieno uiro | |
| probri quid fecit, condemnatur.' De iure autem occidendi | 5.1 |
| ita scriptum: 'In adulterio uxorem tuam si prehendisses, | |
| sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares siue tu | |
| adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est.' | |
| 'Diepristini', 'diecrastini' et 'diequarti' et 'diequinti', | 5 |